# Opera omnia 1680.6-9

Ficino, Opera omnia, 1680.6 to 1680.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1680.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1680.6

Accedit ad haec quòd cum diuina prouidentia permittat in rebus naturalibus quandam ad utrumlibet contingentiam, ex earum defectu nascentem: multò magis in agentibus uoluntarijs, ubi haec ex perfectione oritur, permittit eandem, quae profecto magis admodum horum propria est: quippe cum illa quidem ex impressa tantum forma, haec autem ex concepta insuper notione moueantur & agant. Adde quod omnis coelestis instinctus, quatenus è coelo est proximo diuinae prouidentiae instrumento, atque inde mirabiliter ordinato, ad optimum semper certoque ordine ducit. Quod igitur absque ordine recto semper uagemur, & ab optimo sępius aberremus, non à coelo quidem, & multò minus à motore coeli sed à propria nostri generis, aut moris, aut fortunae conditione contingit. Iam uerò si generis nostri morisque proprietas coelestem influxum ex ordinato bonoque in oppositum peruertere potest, multo facilius ex qualibet alia qualitate, in aliam saepe conuertere. Dedit natura communis per grauitatem grauibus ut descenderent. Descendent igitur omnia grauia quondam naturae communis impulsu, nisi forsan impediantur. Impediri uerò proculdubio possunt, ne moueantur, sae pe etiam incitari, ut rapacius quàm natura ferat, praecipitentur, tum uerò pro diuersitate figurae, siue naturalis, siue artificiosae, aliter per decliuia. aliterue descendent. Aliter enim sphaera, aliter chylin drus aliter angularis figura labetur: quod quidem Chrysippus ille fatetur, fati coelestis magnus assertor. Ergo similiter praesens haec, aut illa constitutio coeli his hac hora nascentibus, atque illis com muniter cum in corpore calorem, tum in anima uehementiam illatura uidetur, sed in hoc quidem natura parentum, loci, temporis, nutrimenti frigida humidaque imminentem coeli uim temperat, & conuertit forsitan ad oppositum. In illo autem eorundem calida siccaque natura, moderatam quodammodo qualitatem coelitus uiuentium producit in nimiam. Rursum tum propriae uariaeque natu rae generantium atque nascentium, tum leges consuetudinesque diuersae impulsum, tùm animi, quàm corporis talem coelitus descendentem uaria inter se graduum modorumque sorte distinguunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
