# Opera omnia 1682.1-3

Ficino, Opera omnia, 1682.1 to 1682.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1682.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1682.1

Cap. II. Lexander Aphrodisius in libro de Fato ad Antonium Crysippi opinionem de fato refutat, multisque argumentis ostendit, nihil aliud esse fatum uel fatale, quàm quod natura sit, & osten Adit praeter naturam etiam fieri nonnulla, quum interdum accidat impedimento quodam natura detineri. Cum ergo praeter naturam quaedam fiant, profectò si natura fieri est fato fieri, fient etiam praeter fatum, atque ita subdit. Videmus corpora humano aegrotantibus alijs aliud secundum par ticularem eorum naturam esse subiecta. Scimus quinetiam naturalem eiusmodi corpora habitudinem diligenti norma uiuendi, & medicorum arte, & deorum consilio in melius uerti: quod similiter animo quoque accidit: nam praeter naturalem inclinationum eius, qua complexione corporis habet, exercitio atque doctrina saepe fit melior. Vnde quum physiognomon Zopyrus turpia quędam de Socrate, & à uirtute ipsius aliena dixisset, & à multis idcirco derideretur, respondit Socrates: Non errat Zopyrus. Talis enim natura forem: nisi naturam philosophia superauissem. Huiusmodi ergo sunt illa, quibus natura praeest, quae naturalia nihil à fatalibus differunt. A fortuna uerò ea fiunt, quę nullo modo intenduntur. Quando alterius gratia quaedam fiunt, & aliud accidit. quod nec ab initio, nec sperabatur quidem: ut si quis agrum fodiens, thesaurum reperiat, cum huius gratia non foderet, quae certe non aguntur faro. Sunt autem causae quaedam hominibus prorsus ignotae. Nonnulla enim suspensa collo morbos quosdam curare dicuntur, in quibus nullam certam habemus causam Excantationes etiam maleficaeque artes, quam causam habeant, incertum est. Sed praeter haec nonnul la sunt, quae ad utrumlibet contingentia nominantur, quae fato fieri omnino negamus, ut mouere pe dem. leuare supercilia, tacere, loqui, caeteraque huiusmodi prorsus innumerabilia, quo fieri fatis nullo modo dici possunt Quòd enim fatale est, suscipere contrarium nequit. Praeterea consilium hominis omnino uanum esse non debet. Esset autem frustrà si quaecunque agimus, necessariò faceremus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
