# Opera omnia 1685.1-4

Ficino, Opera omnia, 1685.1 to 1685.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1685.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1685.1

CIspecierum distinctio non resultat casu, sequitur ut nec etiam ex materia. Cum enim haec inde terminata sit naturaliter ad quamplurima, siquid inde prodeat, fortuitò profluit: praesertim si nulla introducatur agentis superioris intentio. Si dixeris materias esse diuersas, proptereaque formas inde uarias proficisci, confiteri cogeris materias, cum imperfectissimam essendi conditionem ha beant, meritò non ex seipsis, sed à principio superiore pendere, ideoque & quòd sint, & quod distinctae sint, aliunde sortiri. Atque ita primam mundo distinctionis causam non esse materias: praesertim quia multa sunt, & inter se distincta: quorum nullum ex materia constat: atque ipsa materia d rebus immaterialibus non per aliam materiam segregatur: accedit ad haec, quòd agens quodlibet cum per formam agat, formam intendit uelut finem. Non igitur introductae in uniuerso sunt formae mate riae gratia, sed & mareria, ut formae naturales sint, & materiae ita passim afficiuntur & ita, ut formae sint tales. Distinctio uerò rerum secundùm speciem est per formas. Haec ergo distinctio non ad materiam tanquam ad primam causam referri debet, sed materia prorsus ad formas: quae quidem a causa per formam agente & intendente formam aliter aliterue mouetur, & meritò, cum materia uilior sit, quàm forma, non formae ad materiam uelut ad finem, sed uicissim materia refertur ad formas, dum uidelicet ab ipsa agentis supremi forma, & fit, & mouetur, & certis ubique modis afficitur. Distinctio itaque in uniuerso formalis, non ex conditione materiae primum, sed ex autoris intentione pro cedit. Quicquid uerò, uel materiam sequitur non tam ad formale, quàm ad deforme declinat, uel materiae quantae diuisionem, id specialem non uariat formam. Mundus ordo non est ex diuersitate principiorum. CIquis rerum diuersitatem admirans, propterea primorum agentium diuersitatem indicat, uelut causam, considerare debet, utrum agentia inter se diuersa, ordinem illum inuicem habeant necne. S Siquidem communem habent ordinem hunc ex uno quodam superiore possident. A quo sunt illa, & distincta sunt, & sunt unita, ad quod rerum omnium distinctio tandem redigitur ut in causam: At si agentia illa ordinem nullum habere dicanturi & casu concurrent, & nullus in rebus perpetuus ordo seruabitur. Ordo rerum non accidit tantum ex succeßione rerum: sed ex unius intentione.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
