# Opera omnia 1685.5-8

Ficino, Opera omnia, 1685.5 to 1685.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1685.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1685.5

EVnt qui multiplicium rerum diuersitatem nequeant ex una mox causa deriuare, sed existiment gradatim crescere multitudinem ex uno quodam in duo, è duobus iterum in tria deinceps, aut quatuor: ex eo uidelicet, quòd prima causa omnino sit simplex, prorsusque una, faciatque unum, quod non potens causae puritati. actuique se prorsus aequare, in potentiam actumque dilabitur. Sed haec opinio effectibus, quidem singulis causas determinatas assignat, toti uero rerum diuersitati non potest unam causam assignare, sed totam ex concursu omnium causarum opinabitur relultare atque ita fortuita quadam sorte contingere. Proinde quod in uniuerso est optimum, scilicet commune totius bonum in ordine cunctarum partium, & distinctione consistens, in optimam eorum, quae sunt causam, est referendum. Distinctio itaque & dispositio rerum, non ex sequentium duntaxat gradibus causarum, sed ex primae causae prouidentia proficiscitur. Sed quis non uideat esse nefas, hoc ipsumque uod in cunctis est optimum in defectum quendam redigere causarum? quatenus uidelicet, causa sequens à prioris causae simplicitate degenerat. Iam uerò si integra dispositio mundi quae in partium cunctarum ordine collocatur, sicut ordo in distinctione consistit. si inquam eiusmodi dispositio tanquam ultima forma mundi, optimumque munus maximeque formale, finisque omnium, ritè causae primae respondet, meritò huic dispositioni sequentes post Deum causae seruiunt. Non igitur haec, uelut fortuitò ex causarum sequentium paulatim actione resultat, sed ad hanc constituendam. uel conseruandam causę sequentes agunt quicquid agunt, uelut ad finem ipsius à causae primae mente praescriptum. Qua quidem in mente, si rerum est dispositio designata, certè res omnes necessariò sunt descriptae. Ac si efficacissima illic intelligentia est, possunt complurima simul inde prodire: praesertim quia diuina uirtus, & per unum actum agere, quamplurima potest. & uelut immensa non definitur ad unum: quóue simplicior est, eò (ut ita dicam) unita magis, & for tior, & ad plura procreanda potentior. Denique cum multa sint, quae propter miram essentiae suae simplicitatem, perfectionemque non possunt aliunde, quàm à prima causa proximè proficisci, necessarium est rerum inter se distinctarum dispositionem ex primae causae prouidentia sequi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
