Latin
1687.5 to 1687.7
Ficino, Opera omnia 1687.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tu uerò ubi legis intellectus infundit materiae rationem: expone, intellectum non tantum ipsum simpliciter intellectum, sed intellectum etiam animalem, intellectu ui delicet primo formarum. Ab illo enim per hunc, &ab hoc illius uirture pullulat in materiam potem tia genitalis, ab utriusque essentia dependentem. Similiter dici solet: Sol generat naturalia, quod tamen cum lumine facit inde manante. Atque ibi lux solaris, &lumen simul haec efficit per calorem. Con parat uerò intellectum utrumque masculo. Generat enim ut separatus à genito. Seminalem uerò mun di naturam uirtute seminariae masculi, utraque enim intrinsecus agit. Mundum uerò genitae proli. Vtrobique enim inter se iam distributa sunt membra, &partes iam repugnantes, quae in semine simul erant, neque pugnabant. Constat quidem mundus ex necessitate, id est, materia &defectu ex materia contingente Item ex intelligentia, id est, formali ordine intelligentiam referente. Resoluitur in par tes uelut intimas, id est, in materiam rationemque seminarium &formalem. Ipsa uerò animae intellectualis essentia non est pars intima mundi, sed praesidet Quatuor post bonum mundi, intellectualis, animalis, seminarius, sensibilis: &quomodo processio fiat atque iudicium.