# Opera omnia 1687.5-7

Ficino, Opera omnia, 1687.5 to 1687.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5

Tu uerò ubi legis intellectus infundit materiae rationem: expone, intellectum non tantum ipsum simpliciter intellectum, sed intellectum etiam animalem, intellectu ui delicet primo formarum. Ab illo enim per hunc, & ab hoc illius uirture pullulat in materiam potem tia genitalis, ab utriusque essentia dependentem. Similiter dici solet: Sol generat naturalia, quod tamen cum lumine facit inde manante. Atque ibi lux solaris, & lumen simul haec efficit per calorem. Con parat uerò intellectum utrumque masculo. Generat enim ut separatus à genito. Seminalem uerò mun di naturam uirtute seminariae masculi, utraque enim intrinsecus agit. Mundum uerò genitae proli. Vtrobique enim inter se iam distributa sunt membra, & partes iam repugnantes, quae in semine simul erant, neque pugnabant. Constat quidem mundus ex necessitate, id est, materia & defectu ex materia contingente Item ex intelligentia, id est, formali ordine intelligentiam referente. Resoluitur in par tes uelut intimas, id est, in materiam rationemque seminarium & formalem. Ipsa uerò animae intellectualis essentia non est pars intima mundi, sed praesidet Quatuor post bonum mundi, intellectualis, animalis, seminarius, sensibilis: & quomodo processio fiat atque iudicium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
