Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1688-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. tur in bonum. Vm elementorum hoc luas alicubi partes caeteris mutat el: mentis, interim aliunde partes ab alijs mutatur, ideoque elementorum globi nihil mali subire uidentur: Similiter in compositorum dissolutione malum mundus ipse non patitur. Nam elementa tunc suas reuertuntur in sphaeras, uel compositum aliud generatur, atque generatio ipsa dum partes capit ab elementis, formis ea nouis exornat: perpetua uerò, haec generationis uicissitudo est necessaria mundo. Cum enim mundana materia, &possit, &debeat innumerabiles ad perfectionem suam compositorum formas accipere, neque ualeat omnes eodem tempore capere: quia neque materia, de qua fiunt innumerabilibus compositis simul supperit, neque spatium capit, neque tam diuersa concurrunt: factum est commutatione perpetua capiat, dum &coelum similiter innumerabiles motu figuras induit uiresquue sortitur nouas, quas nec simul, nec manens, uelut repugnantes admittere potest: atque interea motu confertad inferiorem materiam naruraliter transformandam. Hac itaque ratione transmutatio, tum localis, tum formalis, &in coelo atque sub coelo ad optimum confert habitum uniuersi, ideoque censetur &honae praesertim quia mundi totius ordo, tanquam optimum uniuersi regula quędam est, qua censere singula debeamus ut bona, quatenus conferre ad ordinem uideantur. Ordo uerò uidetur exigere, ut quae constructa sunt ab alio, atque tun cex aliorum destructione constructa quandoque destruantur ab alio, uicissim ad alia construenda Quicquid interea, uel nascitur, uel contigit erga aliqua noxium atque malum, non aliter euenire permittitur, nisi ad alia atque plura sit conferens atque bonum. ac nisi ritè compleat ordinem uniuersi. Praeterea totius ordo requirit, si ex potestate primorum mirabili procul exuberante, plurimi sequentium gradus eueniunt: atque d primorum unitate statuque stabilia mox oriuntur: ut deinceps processione dependentiaque crescente status ipse cum motu misceatur, fiantque statim essentiae per se mobiles, antequam ad res ab alio mobiles descendatur. Cum enim motus deriuetur ex statu, merito motus ipse ex status ipsius distinctione distinguitur. Itaque sicut multa per aliud stabilia reducuntur, ad alia quodammodo per se stabilia: sic &quae mouentur ab alijs, in illa, quae motum ex seipsis habent, denique resoluuntur Tm uero in ipso per se mobilium ordine esse oporter superiora, in communi quadam patientia constituta, eisque succedere inferiora per multa particularem nacta potentiam.