# Opera omnia 1688

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1688
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1688

Notabis interea ubi mundus loqui fingitur: quandoquidem sunt in infimo globo, mundi multa uiuentium genera, esse quoque superne multa per totum pro dignitate, & amplitudine spatij uirtute magnitudineque ingentia: quorum prin ma deos nominat. sequentia daemones, terria particulares animas, quae transferuntur in daemones: & ubi ponit populos daemonum, ostendit per totum supra nos mundum greges esse daemonum disiributos, habereque duces suos, qui stellas sequantur ut reges: nam & corporea daemonum supra nos ubique sequuntur motu proprio stellarum mojus, similemque ubique agunt choream. Imitantur & stellas pro uiribus magnitudine, figura modoqueagendi: & ut stellae agunt intuitu radiorum imaginationem sequentium efficacem. Notabis insuper aetherem esse aerem ignitum: item omnia ex bono pendere, quandoquidem omnia bonum apperunt. Denique ipsam simpliciter uitam, esse ipsam simpliciter mentem: ubi dicit intellectualem naturam duntaxat totam habere uitam. Sic ergo conijcies, quoslibet rerum gradus eatenus esse uitae participes, quatenus intellectuale aliquid habent. Mundum uerò à Deofieri non per consilium, sed naturam sic confirmat Porphyrius in Timaeo, Ar tes quidem instrumentis indigent, quoniam nec omni materiae praesunt, nec dominantur omnino & extra laborant. Potentiae uerò naturales, quoniam & perfectiores sunt, & intimae ipso tantum suo esse agunt quicquid agunt sic omnes, sic & anima semper essentiali uita nutrit. auget, generat, spi rat, sentit, & reliqua. ipsa quoque imaginatio praepotens solo quodam sui actu uarijs statim corpus qualitatibus afficit arque motibus. Quinetiam tut tradunt Theologi) daemones imaginatio, mibus suis, absque alio instrumenco, uel actu passim mirabilia faciunt, subitò prout uolunt, efficacissimos inderadios emittentes, ac saepe motibus imaginationis suae formas extra mirabiles ostendentes eis, qui talia inspicere ualeant: multo magis mundi opifex ipso esse, id est, ipso intelligere substantiam exhibet uniuerso: indiuiduus uidelicet mundo diuiduo. Cui enim mirum, ex incorporeo corporeum propagari? Siquidem ex minimo saepe semine uastum pullulat animal tot, tantis, tam diuersis inter se membris inde compositum: atque & in semine paruo ratio ipsa seminalis non est par ua. dum efficit magna, neque rursum magna, dum rota in qualibet seminis particula uiget, sed ratio quidem seminalis materia indiget: ratio uerò diuina nullo indiget, sed fabricat omnia: dumque natura propria permanet, omnia producit & mouet. Huc usque Porphyrius. Quaecunque uidentur mala, uel circa corpora, uel circa animas, reforman

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
