# Opera omnia 1689.1-4

Ficino, Opera omnia, 1689.1 to 1689.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.1

Cum enim processio rerum continua esse debeat, nihilque uacuum in hac successione relinqui, meritò post uniuersalia simul atque per se mobilia, priusquam ad eorum opposita particularia scilicet, ab alioque mobilia descendatur, interponuntur aliqua, quae particularia quidem sint, id est, particularem sortita potentiam: sed naturam habeant per se mobilem. Atqui res eiusmodi ob particularem naturae conditionem in quandam habitudinem quandoque contrahi possunt: sed propter ipsam ex se mobilem facultatem solui quandoque ex omni propria habitudine possunt. Affert quoque particularis naturae conditio al ternam quandam, per partesque attingentem uitae uicissitudinem, motu interim ad haec libero conferente, ut aliàs proprium retineant habitum, aliàs superiorem, alias inferiorem habitum sortiantur: Vtrinque facilè uergere possunt naturae medium obtinentes, uicibusque alternis explent, quae su periora communiaque tractu quodam unico complectuntur. Interea uerò circulari hac motionum uicissitudine gaudet uniuersi natura. In hoc autem genere substantiarum particularium per seque mobilium ponuntur animae, quas Plotinus aitem uicissim corpora permutare. id est, animae hominum inferiorumque daemonum, aerem hunc habitantium turbulentum: Habitare quidem hic quoque animantes oportuit rationales: neque tamen singulatim habitare semper intellectuales naturas in regione propter mixtionem, atque discordiam uitae, & intelligentiae fancitatique regnante. Hinc ergo confimant Platonici uicissitudinem animarum. Et quoniam animabus eiusmodi obtigit prouincia durior, atque etiam ad deteriora procliuior: meritò compensarum est prouidenter, ut quandoque possint non solum ad gradus proximè superiores, sed ad alios etiam altiores, id est, ad coelum usque transcen dere. Putant eiusmodi animas deposito corpore tàm terrae, quàm aeris turbulenti, ad tempus in ae ris corpore purioris inter aethereos daemones computari, atque etiam cum coelesti corpore, quod extra generationem positum dicitur à Plotino collegas effici uniuersalis animae, id est, coelestium ani marum. Denique coeleste insuper corpus quasi deponant, non tam cum coelesti anima, quàm cum ipsa animarum idea, quam omnem appellant animam, uitam agere. Appellat hic Plotinus uitam prorsus immobilem scilicet, omnem intellectualem uitam, siue mentis primae, siue sequentium. Vitam uerò mobilem communiter animales effectus. siue in discursione rationali imaginariaque, siue in genitali ministerio positos.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
