Latin
1689.10 to 1689.11
Ficino, Opera omnia 1689.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter animas proprij arbitrij facultate contingit ad talia primum, uel talia uergere: deinde frequentius ad eadem inclinari: demum facto tam habitu, ad illa feruntur, quasi natura legeque naturali simul atque diuina, talemque ita uitam aut talem denique sortiuntur. Quę uerò sancit naturae legem, non quasi consultando ex transgressione legis, &ordinis adductus est ad sanciendam legem, &ad ordinem statuendum sicut homines plerunque solent: ante enim ipsam primam simpliciter legem, quae &primus ordo est, nulla est transgressio legis, neque potest ordo primus ex priuatione ordinis procreari, ea scilicet conditione qua conditores apud nos legum ex legis naturalis transgressione admonentur ad leges populis con scribendas: sed ipsa essentialis forma tum diuinae mentis, tum deinde naturae lex est omnium atque ordo. Quicquid igitur ob impotentiam ab optimo hoc ordine deficit, statim eodem ordine in ma lum cadità bono, in malum inquam sibi, sed mundo bonum: quatenus ita demum &illuc cadit, sicut &quo totius ordo requirit, malum uero cuiusque proprium non esse aliud. quàm defectum eius modi: Ita Proculus Dionysiumcut arbitror, secutus Areopagitam explicat. Malum neque est in rebus intellectualibus, nam proximae sunt ipsi bono: neque in animabus corporibusque uniuersalibus, uniuersalis enim forma &authoritas est propria bono. Reliquum est igitur, ut malum in particularibus sit animabus atque corporibus.