# Opera omnia 169.1-4

Ficino, Opera omnia, 169.1 to 169.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/169.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/169.1

Licet enim corpus illud quodammodo cunctas simul partes esse constet, tamen motum huiusmodi mutari uidetur à singulis, sicut & substantiam suam à singulis accipit. Responde que so de illa parte uel partib. illis quarum ratione totum asseritur sese mouere ex eo quòd illae se mouent, suntne indiuiduae? Si sunt, profectò quod sese mouet, non corpus est, sed indiuiduum quiddam in corpore, cuius impulsu etiam corpus sponte sua ferri uidetur. Sin diuiduae, illam similiter partiemur, ut & totum iam secuimus, atque eadem ratione con periemus, nullo modo affirmari posse de illis partibus quòd per se moueantur, nisi ratione particularum quae se moueant. De particulis similiter perscrutabimur, quae quoniam in infinitum distribuuntur, nouos semper & plurimos motores inueniemus, neque unquam perueniemus ad unum, cum diuidedo semper plurimos habeamus. Neque unquam ad primos aut primum, cum diuidamus similiter infinitè. Nusquam igitur est in substantia corporis unus ac primus ipsius motor, quamobrem nullam in se habet sui motus originem, per quam reuera asseri ualeat ex seipso moueri, sed ad impartibile aliquid compessimur deuenire, unde nascatur omnis corporalis agitationis origo. Internus autem corporis agitator est anima, qua praesente, corpora sua sponte quodammodo & in omnem partem feruntur, absente uerò anima, externo indigent commouente. Si ista quoque sit corpus, eget ipsa quoque mouente, mouente, inquam, extrinseco, siquidem absque impulsu externo uiuentia quaeque mouentur. Ille quidem motor intimus anima ipsa erit, quàm per se oportet moueri, quandoquidem corpora per animam uim sese mouendi habere uidentur. Omne autem tale ad naturam aliquam uerè suimet agitatricem est reducendum. Ita anima propriem per se mouetur, si eius participatione facultatem caetera nanciscuntur, ut per se quodammodo moueantur. Hęc igitur non est corpus, sed neque etiam forma in corpo re dissipata. Namlhaec etiam per rationes superiores se mouere non ualet, ijsdem subiecta, quibus & corpus conditionibus, ut apparuit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
