# Opera omnia 1691

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1691
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1691

Non rursum in actionibus animarum rationalium: quae tanquam ex se mobiles actionum ipsę suarum talium uidelicet, aut talium prin cipia sunt incusare Deum, tanquam talium propriè causa sit actionum: noli quoque animas arbitrari ex ipsa natura mundi compelli, ut actionem uitamque talem eligant aut talem. Cum enim animarum essentia sit natura mundana superior atque prior, non ex mundo, sed ex ipsis accidit, ut in mundo uiuant, magisque minusue afficiantur ad mundum. Noli denique ab animabus cum natura corporum iam nimium coeuntibus, sublimium animarum perfectionem prorsus exigere Caue ne quia minus ordinatum genus hominum uideatur, neges usque ad homines diuinam proui dentiam prouenire, quam etiam infra hominem ad minima quaeque descendere decet artificiosissima horum omnium dispositio, simul & motio: quae non aliter effici potest, quàm à seminaria uitalique ratione diuinae spiraculo mentis: quemadmodum & in animalià simili quadam ratione naturae non superiora tantum mediaque, sed etiam infima membra fiunt atque reguntur. Respondet dubitationibus superioribus, & tangit opiniones nouas. VIII. Cap. Vbitationibus responsurus, nequis miretur non esse inter nos in terris ordinem, qualis in sum Omis absolutissimum, ait genus humanum non summum animalium esse, sed medium inter

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
