Latin
1692.1 to 1692.4
Ficino, Opera omnia 1692.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ac dum ab immenso bono habent, ut sint pro uiribus optima, bonum in alia suum operando diffundunt: Sic &ipsum bonum dum communicauit rebus similitudinem suam, quantum ad hoc ut essent, communicauit etiam quantum ad hoc, ut aliorum causae forent. Nam &ipsum ut causa eis dedit, ut essent. Procedit autem rei cuiuslibet effectus, &si non tam propriè, tamen tam propè a Deo, sicut à causa propria: sicut tam propinqua est uirtus solis uuae sicut uitis, quamuis non aequè sit propria, neque sit pars operis à causa propria, pars à communi, sed ab utraque totum: quamuis aliter ab alterutra, sicut &à principali, simul atque instrumento. Consideramus igitur in quouis agente essentiam &uirtutem, ipsamque uirtutem à uirture superioris agentis dependere: quatenus inde datur, uel etiam conseruatur, uel admouetur ad opus. Et sicut effectus fir pariter ab essentia causae inferioris, eiusque uirtute, sic ab hac ipsa uirtute simul atque uirtute superioris. Itemque superioris ulterius, &denique uirtute primi aequa semper propinquitate quatenus sequens agit semper potentia praecedentis. His potissimum rationibus affirmamus, postea agens unum communissimumque esse multa, quae ipsa per se insuper agant, &propria quaedam proprijs uirtutibus expleant: quatenus uidelicet communi agentis primi uirtute actioneque ducuntur: sicut agentia passim sub luna sua, quaeque per se agunt atque per solem. Quod si rebus etiam infra hominem munus, id est tributum, multo magis homini datum est, per animam ex se mobilem ex se aliquid agere, &aliter saepius atque aliter, quam si trahatur ex alto. Et quemadmodum in operibus naturalibus, quod communius meliusque reperitur, ex superioribus saepe causis est tributum, quicquid uero magis nroprium minusue bonum, ex causis proximis est adiunctum: sic in humanis actionibus, &operibus communis actus, &efficax, atque rectus nobis aduenit ex diuinis.