# Opera omnia 1693-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1693-2

Cap. XII. lartifices qui qualitatibus aduentitijs agunt, & qualitates similiter agunt, solent tamen seipsos quodammodo facere: quatenus artificis imaginatio imaginariusque spiritus in imaginem formatur equinam, antequam faciat equum. Si rursum naturalia, quae per qualitates efficiunt naturales: faciunt quoque seipsa, suam foras propagantia formam. Si coelum insuper per lucis motionisque qualitatem agens in elementis agit coelum, coelestibus uidelicet doribus elementalia donans: nimirum & ipsa natura haec omnia regens, cum non eiusmodi qualitatibus agat, sed ipsa natura in effiVVu ciendo mundo efficit semeripsam. Facit igitur omniformem: quoniam ipsa est omniformis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
