Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1694
Unproofread scanNot analysed yet
Omniformis inquam ex omniformi intelligentia profluens: ea uidelicet conditione, ut formae rerum in hac ipsa natura longius inter se discrepent, quàm in mente: tum quia longius ab unitate discedit, ideoque, neque potis est, ut mens inter se conciliare sua, tum quia cum sit inferior potestate, pluribus formarum plurium ad agendum indiget adminiculis, tum denique quoniam seipsam est accommodatura materiae, in qua innumeribilia pro innumeris pereuntibus restituenda sunt: ideoque &ipsa natura inquam plurimum distracta est sub intelligentiae numerum. Multa igitur in materia mundi ex propria potius ipsius naturae conditione, quàm ex ipsa mentis proprientate resultant, in quibus nefas est diuinam mentem, quassproximum artificem incusare. Notabis rationales animas non cogi ab hac ipsa mundi seminaria ratione in deteriorem prolabi sortemi siquidem &ipsae, quasi animae mundanae collegae partem suam, id est, authoritatem munusque in opificio mundano proprium possident. ouentur igitur sursum deorsumque cardine proprio, non quidem à natura mundi compullę, sed opportune cum ipsa natura potius conspirantes: Quae quidem animabus, ita uel ita, mundo seipsas aptantibus, rales &ipsi ritè talesde sedes sordesque coaptat.