# Opera omnia 1695-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1695-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1695-2

Cap. XV. Erum defectus atque interitus rebus inuicem à rebus illatos existimat non solum ex materia materialiumque conditione contingere: ordinem namque perpetuum habent, uerum etiam ex ipsa naturae uniuersalis intentione. Ex cuius proposito est gradatim res deficere, dum dispares constiruit gradus. Est uel sponte, uel ab alijs interiretdum ex praesentibus uult formare futura: ut infinitum deinceps quem semel nequit, rerum numerum consequatur. Quatuor inter haec de ra, tione seminali, id est, de uniuersali natura notabis. Primum quidem hanc generabilium omnium efficiens esse principium. Secundum, hanc esse haec omnia, quatenus semina complectitur omnium. Tertium, singula quae gignuntur per eam fieri sigillatim: uidelicet secundum ipsius efficacem exemplaremque uirtutem. Quartum, uniuersam naturalium dispositionem interea se uicissitudinemque esse in ea praescriptam: atque ita foras exprimi, quemadmodum est intus impressa, adeò ut nihil extra prouidentiam relinquatur. Nam & quod contingenter uenit in opere non est ipsi rationi contingens, sed & praesignatum iam, & mirabiliter ordinatum. Tangit inter haec opinionem putantium animas omnium animantium, posse à praesentibus corporibus separari, neque in animam uniuersi resolui, sed in sua proprietate subsistere, iterumque ad corpora remigrare. Tangit & opinionem dicentium brutorum animas, quae ex anima profluunt uniuersi, in eandem quoque refluere: Omnino uerò putat multam uniuerso inesse uitam, multam inquam, id est potentem atque multiplicem secundum uarias rationalium substantias animarum, quae quidem omnes passim uitas corporeas ex se propagent, ipsaque propagine, quasi ludos animalia faciant, alioquin si nulla illinc animalia fierent, tum materia omnis uita careret, tum uita iam in alio, quam in materia, id est in suo fonte consi stens, quasi sterilis uideretur & impotens. Rata quidem Plotini sententia est, irrationalem uitam qualiscunque, & ubicunque sit, à rationali uita qualiscunque sit. & quomodocunque fiat ita procedere, sicut imperfectum necessariò à profecto dependet. Profectò quemadmodum in corpore naturaliter lucido tria consideras, primum formam ipsam, id est, lucem, secundum uerò, actum eius in se dum micat: tertium, actionem extra se procedentem, dum illuminat aliquid, ubi illuminare pendet ex micare, hoc similiter ex lucere, ita sensualem uitam existimato ex uita rationali, hanc ex intellectua. li pendere. Ratio enim motus, quidam est ab intellectuali substantia, quasi luce in se ipsa conuersus in semetipsam, quasi ex luce micans. Sensus autem, quasi lumen est quaedam processio foras. Proin de sicut corporibus effluunt imagines, quae sunt quasi corpora, sic ab animabus, quae efficatiores sunt, quàm corpora, profluunt imagines animales, quae sunt quasi animae, ex quibus simul atque ac commodatis sibi corporibus animalia fiunt. Et quoniam haec ludicra sunt, ideo quicquid ad haec attiner commodi uel incommodi, nihil plus ad bonum, malumue momenti habet, quàm quod affert opinio non decipiens atque perturbans. Quid sit ratio seminaria mundi, quomodo agat: item de quatuor gradibus plenitudinis: item quomodo rationes rerum in communi ratione contrariae sint.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
