Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1695-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVI. Aomnia ex intentione quomodo sunt uniuersalis naturalisque rationalis, uidentur omnia naturaliter rationaliterque fieri: ideoque, nec aliquid fieri contra naturam, neque peccari. Adhaec autem Esoluenda ita considerandum: sicut nocte ex Sole lunaque solari, non duo lumina deriuantur, sed unum emicat lumen, solare quidem non parum, sed lunare magis, &quatenus inde ad nostra descendit, iam euadit deterius, quàm lunare, sic ex ipso intellectu, atque ex anima illinc intelleatuali iam facta prodit ratio seminalis uniuersalisque natura. Iam quidem utroque deterior, &animalis sane plus quam intellectualis existens, atque in materia rursus ab utroque degenerans, qua quidem res naturales, tanquam Lunari lumine coalescunt. Haec quoniam ex animali substantia pendet, est uita quaedam, quoniam ex intellectuali dependet non discurrente, est ratio non discurrens, quoniam es sentialis ratio est, rationalite: agit, per essentiam uidelicet, etiam si quod agit minimè sentiat, tametsi imaginatio eam operis comitatur: quoniam actio eius ex se penetrat in materiam, motio nuncupatur, agit uerò &mouet omnia.