# Opera omnia 1695

Ficino, Opera omnia, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1695
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1695

Ideoque & hic, & in mundo nec in partibus est totius perfectio requirenda: nec in parte alia proprietas alterius exoptanda sed potius admiranda naturae potestas atque sapientia: quod per tot gradiis, tamque dispares, tam ordinatè seipsam adeò propagauerit. Post haec obscurum huius capituli calcem sic intellige: Homines daemonesque secundum uitam corpoream partes sunt uniuersi. Rursum secundùm actionem rationalem sunt aliquid quodammodo particulare: quia discursio. dum motu per plura prius posteriusue distrahitur, alias ad aliud propriè se determinat. Secundùm uerò mentem simul sunt uniuer sum: quia mens habet omnia simul, nec est ad aliud potius, quàm ad aliud definita, nec affectionem habet mundo contiguam. Denique sicut in coelo stellae, sic mentes in daemonibus hominibusque lucent: excellentiusque munus, quàm ut partes habent. Neque tamen horum mentes, etiamsi ut parres considerantur, derogant uniuerso. Eatenus enim excellentes habentur, quatenus ipsi totius menti, & intellectuali totius ordini similes iudicantur. Ipsa uniuersi ratio seminaria, quae natura uniuersalis est, habet in se praesignata etiam, quae mala dicuntur, & haec uniuersi bono confirmat. Item omnia mundana ludorum more inania sunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
