Latin
1696.5 to 1696.8
Ficino, Opera omnia 1696.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Intel lectus uerò animalis, siue anina intellectualis plenitudo quidem est, &multitudo penitus uniuersa quamuis non unita penitus, ideoque etsi partes eius cunctae comprehendantur in qualibet: tamen non tam actu quàm potentis continentur. Anima naturalis, quae est uniuersalis ratio puraque natura, est insuper plenitudo mukitudoque tota, sed longius ab unitate discedens, non tota haec amplius in sui quolibet continetur, acactu inquam, neque potentia Hinc ergo fit, ut partes quaedam contrariae sint quibusdam: siquidem aliera, iam alteram non possit admittere. Natura tandem materialis, id est, corporea machina in tanam uidetur multitudinem contrarietatemque distracta, ut aliud non so lum iam non admittat aliud sed etiam accessu disperdat. Quod sanè exitium in ipsis naturae superioris partibus non accidet: d quam regredientes dicamus, eam ipsa sui diuersitate originem iam esse quodammodo diuersitais, &pugnae inter mundi partes exorientis. Si mundus hic positus dicitur in maligno, nec pacen habere, nec dare alicui pacem: daemonemque potentem mundi huius principium esse, quàm proxinum, Concludamus itaque cum in uniuersali natura unitas iam longius ab ipsa superiorum unitate degeneret, simulque degeneret plenitudo, adeò partes à partibus discrepare iam atque deficere, ut quad adest alijs, interim desit alijs: ita &inter se ferme pugnaturae iam uideantur, ut quod sibi deest uindicent aliunde, dum singulae cupiunt euadere totum: totumque ipsum non est adeom pontens, ut contorieratem ex se prorsus expellat. Vnde fit, ut mundus subinde corporeus, neque contrarietatem, neque mutuam à rebus pernitiem possit expellere. Interea tamen uniuersa lis ipsa natura, tanquam supeioris intelligentiae uerbum musica ratione prolatum oppositas inter se uoces suas uirture proporionum reddit amicas atque ita tota, sic est unum, ut musica tota, totaque tragoedia ex contrarijs in unim conciliata concehtum atque decorem. Similis autem est ipsa rario mundi regina potius rationi nusicae, quam Poeticę. Poetica enim res personasque accipit aliunde fa ctas, neque necessariò conficitur ex contrarijs: musica uerò ipsa profert tonos, necessarioque contrarios, neque enim concentus est.