Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1697
Unproofread scanNot analysed yet
alteritas uerò motusque agit ad imperfectum, meritò quatenus ab ipsa idem titatis, statusque idea descenditur, eatenus gradatim res ideae participes minus habentidentitatis &status: Contrà uerò quantò longius ab idea alteritatis motusue descendit, tantò res inde participes plus alteritatis, id esi, diuersitatis in seipsis, mobilitatisque admittunt. Alteritas igitur atque diuersitas rationi seminariae mundi inserta diuinitus reddit eam maximè alteram intra se, atque diuersissimam diuinorum. Quum uerò rationis huius conditio praecipuè spectet ad ipsam alteritatis ideam illiusque uis: in hac longe praeualeat, dum idea illa seu uis eiusmodi rationem hanc in diuersitatem propagat extremam, uidetur, haec ipsa ratio non aliter propagare seipsam, quàm plantae radix in sti pitem atque ramos &reliqua: quae tamen id agit quondam uegetalis uitae uigore. Et profectò quae uita carent non intus agere, sed extra uidentur efficere: uiuentia uerò intus etiam in seipso multoque magis uita interius agere, &intra se ex uno, quodam in multa gradatim propagare seipsam. Atque ita ratio seminaria mundi, uita quidem, sed diuinorum uniuersaliumque ultima, uidetur sub ipsa uidelicet diuersitatis idea seipsam in se per diuersa articulatim contrariaque diffundere. De crescente à superioribus ad inferiora uirtute suppletur numero: Item quomodo huma na notata sunt ordinanturque in prouidentia intellectuali, atque naturali.