# Opera omnia 1697.1-4

Ficino, Opera omnia, 1697.1 to 1697.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.1

Cap. XVII, Atura plura continet in se rerum semina, quàm mens ideas. Quum enim naturae seminisque uirtus sit debilior, non potest in uno semine comprehendere, perque unum facere quęcunque idea possidet potestque una. Ergo per plura semina distribuitur, ideae unicae ulgor uirtutisque debilitas numero compensatur. Eadem ratione materia in plures perducitur, sub unoquoque semine formas. Accedit ad mundi huius innumerabilem multitudinem dimensio semper diuisioni subiecta, motusque singula uarians, ac rerum inter se commixtio multiplex, congeriesque uirturum numerumque ex singulis ubique superioribus causis necessitate proueniens. Deníque rerum mutabilium species aliquando pereant, substantijs numerus singulorum tum successione, tum simul ultra permanentium multitudinem diuinitus augetur. Proinde in tanta rerum turba ob maximam discrepantiam dissonantiamque alijs, alia noxia ueniunt, & propter indigentiam ex aliorum destructione se tueri, seruare, recreare conantur, interea uerò aduersus multitudinem dissensionemque tantam prouidentia singulis amorem, & ad seipsa, & ad totum uehementem inserit, quò & singula passim insinuata singulis inuicem uniantur, & denique toti. Post haec dubitatur, utrum boni malide homines sint in ipsa rationis uniuersalis forma praesignati, & quomodo. Respondetur autem longo comoediarum exemplo: sicut histriones proprias figuras, & uoces, & gestus, & ingenia sua secum afferunt praeter illa, quae mandat Poeta, qui prudenter singulis officia, locaque congrua pro singulorum proprietate distribuit: sic rationales animas, etiam ante corpora, haec suis quibusdam inclinationibus tales euadere siue tales. Subinde rationem mundi talia illis accommodare corpora, & quatenus illae perseuerant, & prosequuntur, tales quoque fortunas & denique sedes, ex hac autem utrinque disparitate, mutuaque interim proportionum congruitate mundum esse pul cherrimum atque iustissimum. Totum uerò hoc inuentum similiter habemus ab Origine: similiaque de angelis, uel non labentibus, uel minus magisue labentibus feruntur à multis. Tu uerò ubi mundana ratio nominatur, intellige saepe cum uirtute seminaria intelligentiam animae mundanae coniunctam, à qua seminalis assiduè natura dependet, regiturque ad normam. Proprios igitur & antecedentes animorum motus non in seminario, sed intellectuali potius libro esse praescriptos, neque tamen inde compulsos. Scripti enim sunt tales ubique, quales & ipsi sunt, id est, ex fontibus proprijs oriundi:sortes item fortunasque, & sedes praesciri inde simul, atque pro meritis destinari. In seminario autem exceptis antecedentibus animorum motibus, reliqua quae ritè sequuntur, esse non intellectualiter, sed naruraliter efficaciterque impressa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
