# Opera omnia 1697.5-7

Ficino, Opera omnia, 1697.5 to 1697.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.5

Sicut ergo seminarium intellectuali con gruit, sic notionibus quae sunt ibi, formulae in seminario efficaces quo fir:ut seminarium consequentia semper aptet antecedentibus animorum motibus, quamuis non sibi, sed intelligentię notis: sicut in arte potentia motrix exequitur ad unguem, quae non ipse quidem, sed imaginatio nouit. In antecedentibus quidem anima semper agit propriè, Deus uerò communiter: ut in consequentibus autem, anima uicissim communiter operatur, propriè uero Deus atque natura. Oportet autem propriam aliquam inesse animis actionem praeter tractum ex uniuerso pendentem: alioquin si nullam haberent propriam actionem, non possent de uniuersi principio, fine, forma, ac de rebus hoc mundo praestantioribus assequi rationem, imò uerò, & res omnes oportet in ipso uniuersi tractu nonnihil proprietatis habere. Sic enim & ipse proprias naturas asserunt, & principium quod omnia facit, ita potissimum efficit sibi similia, si facientia facit: nam ipse facit effectione. Si igitur actio ipsa omnium origo, probabile est, quae oriuntur inde agentia fore: atque ut habeant in quod agant, fore etiam patientia: fore quoque materiam passionum praecipuum fundamentum. De ordinibus, speciebus, differentijs animarum, & quomodo singula in diuina prouidentia

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
