# Opera omnia 1698.5-8

Ficino, Opera omnia, 1698.5 to 1698.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1698.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1698.5

Neque tanta, uel circa animam, uel circa corpus diuersitas in alia ulla animalium specie reperitur: neque tutum esse Platonici putant, incredibilem animarum diuersitatem solum in diuersitatem corporum terrenorum referre, uelut in causam: praesertim quoniam, qui corporibus simillimi sunt, saepe ingenio sunt, & mo ribus dissimillimi, ac sępe uicissim. Pręterea quòd hic illo aliquanto ingenio sit uelocior, aut tardior iracundior quoque, uel mitior, & similia: ad has corporeas qualitates quodammodo referre quis poterit? Quòd autem alij seorsum ad scientias artesque alias natura propensiores sint, & admodum aptio res, nullus ex corporum differentijs asseuerare ualebit: quippe cum artes saepe scientiaeque eiusmodi non tam ad corpoream, quàm ad incorpoream uideantur spectare naturam. Mitro mathematicas, & physicas disciplinas, & gubernandi prudentiam, mirasque uersutias artium, in quibus alij ab alijs natura longissimè discrepant. Certè quòd hic natura uideatur esse Theologus, iste Propheta, ille miraculo rum author, legumque conditor aeternarum: alij uerò nequaquam, qui non multum ab his corpore diffe runt, non potest causam ex corporibus assignare: neque proprijs inquam, neque ergo communibus, quę per propria duntaxat instructura nostros animos uideantur. Quamobrem animas hominum Platonici specie colligent subalterna, in qua multae sint species (ut ita loquar) specialissimae: multa quoque sub specie qualibet indiuidua, adeo ut animae quaedam inter se naturaliter simillimae & amicissimę sint: aliae uerò contra. Omnino uerò singulae species animarum ad congruas suorum daemonum species, & ad similes stellarum species rediguntur: sic solares animae ad solares daemones atque solem: Venereae ad Venereos atque Venerem, caeteraque similiter. Hactenus differentias tractauimus animarum, quas Plotinus hic primas asseruit: quae uidelicet ex ipsa primum natura sunt, uel secundum specialem, uel secundùm singularem sub specie sua proprietatem. Secundò differre putat ab alijs alias, postquam motu libero, fortè etiam ante corpus aliter, atque aliter surgere, uel inclinari caeperunt. Vbi & illud eue nit, ut eadem anima diuersis temporibus per uarias sui uires operetur, & uiuat, ut non solum euadat alijs, sed etiam sibi ipsi dissimilis. Tertiò diuersitatem in animabus ex corporibus putat acci dere. Primò quidem ex corpore spiritali, deinde solido.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
