Latin
17.1 to 17.4
Ficino, Opera omnia 17.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque alibi strenuus hic Christi miles in hunc modum clamat: Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo, ad destruendum munitiones &consilia, &omnem altitudinem extollentem se aduersus Dei scientiam, insuper ad redigendum in captiuitatem quemlibet intellectum in obsequium Christi. atque ad omnem inobedientiam promptius ulciscendam. Merito igitur ha c arma timuit Gamaliel magnus Hebraeorum doctor, quando consuluit, ne lesu disciplinam persequerentur. Si enim ex Deo esset, impediri non posse, si non esset ex Deo sicut cętera figmenta, quae illis temporibus contigerant, breui tempore duraturam. Timuit quo que illa diuinus ille Plotinus platonicorum princeps interpretum, Numenius, lamblichus &Amelius qui Christianam Theologiam non reprobare, sed aemulari potius studuerunt. Timuit ijsdem fermè temporibus, &multò magis illa Arnobius Aphricanus rhetor clarissimus, qui cùm adhuc idolatra ad credulitatem Christianam somnijs compelleretur, neque ab episcopo fidem impetraret, quam semper impugnauerat, elucubrauit aduersus pristinam religionem, ut Hieronymus ait, luculentissimos libros, ac tandem ueluti quibusdam pietatis obsidibus impetrauit. xii. Christi authoritas apud Mahamethenses. Cap. Ahumethenses Christiani quo dammodo esse uidentur, quamuis hęretici Ar rianorum, Manichęorumque sectatores, confitetur certe rex eorum Mahume thes, lesum Christum Dei uirtutem, sapientiam, animam, flatum, spiritum, uer Abumque afflatu quodam diuino ex Maria uirgine perpetua natum, suscitasse mortuos, aliaque miracula plurima prae caeteris diuinitus effecisse, fuisse cunctis Hebraeorum prophetis sublimiorem, nullumque Hebraeos post lesum habituros prophetam, cum ctis quidem uiris eum anteponit, Mariam omnibus mulieribus. Addit corpus lesu incorruptum in coelum ascendisse, Christianos longo interuallo ludaeis anteponit, ludaeos admodum detestatur. Haec in libro eius Alcorano omnia. Vnde sectatores illius ludęos suis sacris non prius initiant, quàm sacramenta Christianorum antiqua, uera, &bona esse confiteantur. Et qui Mahumethis sepulchrum uisunt, nisi etiam Christi sepulchrum uiserint, nondum satis purificati existimantur. Qui Christi uel Mariae nomen contume lios è commemorat, ab eis seuerè punitur. Religiosorum genus habent aliud Helię, aliud loanni Baptistae, aliud &id quidem praecipuum lesu Christo dicatum. Celebrant Prophetas, &Euangelia, didicerunt enim à Mahumethe in Alcorano, Alcoranum esse Hebraicorum Prophetarum, Euangelijque affirmationem atque declarationem. Legitur ibidem, neminem fore perfectum, nisi testamento ueteri, nouoque paruerit, &Alcorano insuper, quòd sit congregatio &declaratio utriusque.