# Opera omnia 17.5-7

Ficino, Opera omnia, 17.5 to 17.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/17.5

Quotiens Euangelium nominat, quod facit sępe, totiens proprio cognomento librum appellat lucidum, alíquando etiam Euan gelium addit esse lumen testamenti, castigationem rectamque uiam timentibus Deum. Inducit praeterea in Alcorano Deum ita loquentem: Cùm Prophetas alios alijs pręfece rimus, eosque allocuti fuerimus, Christo Mariae filio animam nostram propris conferentes, uim atque uirtutem prae caeteris praebuimus. Duo autem praecipui Mahumethis erro res esse uidentur: Alter quòd quamuis in Christo diuinitatem quandam ponat, longè ma iorem quàm in cunctis hominibus, uel praesentibus, uel praeteritis, uel futuris, uidetur tamen alicubi uelle diuinitatem illam esse à Dei summi substantia distinctam atque mino rem, quòd quidem ab Arrianis accepit, sed in hoc secum ipse pugnat, epitheta enim, quae Christo attribuit, diuinitatem eius eandem esse, atque summi Dei significant. Alter Mahumethis error, & quidem manifestior est, quòd quando satellites illi sacerdotum, qui conijcere manus in lesum conabantur, ceciderunt, Deus, ut Mahumethes putat. repentè, & clam lesum in coelum rapuit. Illi cum surrexissent, alium quendam lesu similem compre hendentes uerberauerunt, & cruci affixerunt, hoc à Manichaeis accepisse uidetur. Nihil opus est, ut errores huiusmodi confutem, quicunque enim Arrianam, & Manicheam hę resiin confutauerunt, Mahumethem quoque confutasse uidentur. Concludere possumus, Christianam legem apud omnes sectas Gentilium, ludaeorum, Mahumethensium, re uera omnium excellentissimam esse concedi. Quisque enim istorum, quamuis affectione quadam naturae, consuetudinisque: uel fictionis propriam haeresim caeteris praeferat, Christianam tamen, excepta sua, reliquis anteponit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
