# Opera omnia 170.1-4

Ficino, Opera omnia, 170.1 to 170.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/170.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/170.1

Proinde cùm quaeritur quonam motu prae cipuè anima moueatur, respondent, non corporali, est enim incorporea, non imaginabili, caret enim figura non cognitiua, ignorat enim seipsam, sed motu secundùm essenti am uitalem. Sicut enim essentię actus est esse, atque intellectus ipsius actus est intelligere, sic uitae actus est uiuere. Non enim aduentitiam, sed ex seipsa possidet uitam, atque ut illo rum uerbis utar, anima est uita se generans & producens. Vita uerò omnis est motus. Quare si omne uiuens mouetur, etiam quod per se uiuit, per se quoque mouetur, atque quod uiuit semper, mouetur & semper, non intellectuali uidelicet motu, sed uitali. Quapropter semper mouetur, & non semper. Nam mens quidem secundum potentiam est, uita uerò secundum actum. Denique essentia semper uiuit, perpetuumque intrinsecus exercet motum, quoniam essentialis uita semper est mobilis, uires autem & actus, quae tam circa uitam, quàm circa intellectum contingunt, uel intermitti, uel aberrare quandoque possunt. Sed regrediamuriam unde digressi sumus. Idem nobis tertia haec sequens ratio persuadet. Motus omnes hi sunt, alteratio, generatio, corruptio, augmentum, decre mentum, condensatio, rarefactio, progressio. Nunquid secundum alterationem seipsum mouet corpus? nequaquam. Si enim se debent calefacere, calorem habeat oportet quam sibimet tribuat. Oportet etiam ut non habeat, si modò sit accepturum. Non enim accipit quisquam quod possidet. Ergo ut calefacit, calidum iam est, ut calefit nondum est ca lidum. Dictu quidem ridiculum, istud habere aliquid simul & non habere, nisi fortè quis aquam dicat frigiditatem quandam secundum uirtutem habere, quam retineat etiam postquam igne fuerit calefacta, per quam remota ab igne ad frigiditatem secundum actum iterum reuertatur. Huic Platonici respondebunt, uel aquam illam ab elementis extrinsecus frigefieri, uel si qualitas eius secundum actum (quae aliquantum ad naturam uergit incorporalem) pullulat ex intrinseca illa uirtute qualitatis productiuae (quae quidem uirtus etiam multo magis naturae incorporali propinquat) sequi ut uirtus huiusmodi rursus à substantia quadam scaturiat, quae penitus incorporalis existat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
