Latin
1700.6 to 1700.9
Ficino, Opera omnia 1700.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Neque uerò mutabilia intelligit mutabiliter, neque diuisibiliter diuisibilia cernit sed pro indiuidua sui mobilique natura, simul firmiterque tenet distracta, etiam in seipsis atque circumuaga, sicut saepe uisus indiuiduo quodam ictu multa conspicit, quae mouentur, neque rursum, quę natu raliter mutabilia sunt, propterea firma redduntur, quod ille firmiter comprehendat: sicut neque imma terialia fiunt, ex eo, quod ille immaterialiter (ut ita dixerim) complectatur. Nam &ipse intelligentia sua, id est, actione sua tam contingentibus, ipsam contingentiae sorrem imponit, quàm necessarijs necessitas exhibet legem, atqui &intelligentiae uoluntatisque nostrae motus, quoslibet quamuis liberos firmissimè tenet Intelligit inquam eos, nam essentia prima, sicut omnibus quomodolibet essen di causa est: sicut intellectualibus, quomodolibet ritè intelligendi atque uolendi Directos itaque motus intelligit. tanquam ipse quoque mouens, obliquos autem tanquam ex opposito deficientes à rectis. Intelligit &certo motus, qui in seipsis uidentur incerti: siquidem singulos fieri iam non fore uidet. Aeternitati namque ita semel totum rempus est praesens, sicut ¢ro totus pariter circumferentię tractus Et quamuis, qui nunc ita uoluntate mouetur, possit aliter deinceps aliterue moueri, ille tamen de hoc non aliter atque aliter opinatur. Singulos namque motus, eorumque modos ab initio semel anticipans mutabilem progressionem indiuiduo penes seipsum cardine firmat Quod autem plerique sic argumentari solent: si certus est Deus animam id acturam, animam necessariò id efficiet, non consequitur: siquidem ille tertus est animam liberè id facturam: imò uerò id libere facere. Praesentia enim cernit in se, quae futura sunt rebus. Cum igitur praesentes iam cernat euentus, non licet rursus interrogare, utrum possit animus electionem suam interea permutare, postquam Deus animum sicuideat electurum. Non enim cadit interea tempus ubi non electurum uiderat, sed uidet potius eligentem. Neque tu rursum obijcias: Si Deus firmiter uidet eligere: ergo compulsus eligit. Quid enim prohibet animum sua interim uoluntate facere, quod Deus firmiter natura sua cernit animam operari, atque ut libera faciat uoluntate. Deus ipse sua semper instituit uoluntate.