# Opera omnia 1701.5-2-7

Ficino, Opera omnia, 1701.5 to 1701.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1701.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1701.5-2

Tùm uerò si dixeris effectus passim singulares in rebus ex proprijs duntaxat formis, & uirtu tibus prouenire, meminisse debes uirtures ubique formasque proprias, quae ad formalem pertinent ordinem uniuersi ex primo rerum ordinatore procedere, penitusque seruari atque moueri. Cum igitur in formis & uirtutibus ipsis exitus singuli comprehendantur, necessarium est per uirtutes saltem for masque ipsas singulos ubique effectus ad ipsum uirtutum, & formarum omnium largitorem, & seruatorem, atque motorem penitus pertinere, uirtures inquam & formas, siue speciales, siue etiam singulares. Nam & in singulis physici dotes mirabiles inuenerunt, quae saepe caeteris sub eadem specie minimè conceduntur. Denique si quod Platonici putant, & Astrologi nesciunt quomodo confitentur, lux in coelo sensus est, atque radios passim ex luce protendere est singula persentire, sentiendoque facere, & faciendo sentire, nihil uel sub terra later, quòd non sentiatur inde latentibus ubique radijs. alioqui non generarentur etiam sub terra coelestia: nimirum & intelligentiae primae radij per omnia protenduntur, & quatenus seipsos ad singula usque deriuant, procreant ubique singula, perspiciuntque procreando, quando quidem & procreant intuendo. Perinde atque si dicas, & stellas aspectibus facere singula, & strutium oua mirabiliter tuendo fouere, pullosque formare, Cum igiturue nihil usquam diuinum lateat intellectum, & ordo sit intelligentiae proprius, nihil usquam in hoc intelligentiae opificio potest accidere, quod non ab ipso totius ordinatore sit ordinatum, etiam antequam accidat, & subitò nitens annexum caeteris consequenter, & in ordinem uniuersi redactum. Qui sanè ordo ita demum absolutissimus est, si minima quaeque prouidentissimè sint ordinata. Ita rursus excellentissimus est, si non solum ex ordinatis, uerumetiam ex ordinatoribus compleatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
