# Opera omnia 1701.9-12

Ficino, Opera omnia, 1701.9 to 1701.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1701.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1701.9

Notabis qua ratione ipsum esse in causam resoluas superiorem: siue enim dicas ens, id ex effentia corporis & esse: ideoque in simplicius resoluere cogeris, siue dicas esse id tanquam actum, redigis in essentiam ueluti fundamentum: siue dicas essentiam, hanc primùm imperfectam uides, nisi suscipiat actum. Itaque super hanc unum ipsum XXx ipsum id est, ineffabilem simplicitatem esse cognoscis, à qua dependeat essentia actusque essentiae. Ait ipsum unum & diffundi per omnia, & colligere cuncta, quasi per membra neruus: qui dum uidetur distrahi, contrahit. Ipsum namque unum, quatenus simpliciter est ubique, in unum colligit omnia: quatenus autem inde tale unum sit, atque tale uidetur esse diffusum: sed tale interim atque tale ad ipsum simpliciter unum necessario religatur. Neque ita reperitur in cunctis unum ipsum, ceu speciesuna in singulis, uel genus unum in speciebus: sed secundum prius atque posterius, magis & minus, fermè sicut in numeris passim unitas numeralis. Proinde Plotinus ipsum simpliciter unum proximè, quasi deriuat in unum ens: intellectum uidelicet unum, authorem mundi proprium atque rectorem, ex multitudine in seipso concepia multiplicem conficiat mundum, atque ex unitate in se suam multitudiuem superante, multa mundi membra in unum colligat animal. In quo sanè quicquid est, tum ex natura communi pars quaedam est totius, tum ex natura insuper propria est aliquod totum, propriamque adhibet actionem, praeter communem ex uniuerso passionem cunctis illatam. Ex quo apparet Deum mira actionis suae potentia actiones à rebus proprias, non auferre, à rebus inquam uel minimis, ceum ab igne, uel equo, multoque minus à praestantioribus auferre, scilicet ab animabus, non conditione naturae determinatis ad unum, sed ad plurima se uicissim oppositaque uer tentibus. Idque pro natura sua per diuersa mobili facientibus, sed interim ordinante Deo quales ubi que se animi reddiderunt, tales eis semper redduntur euentus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
