Latin
1706.1 to 1706.5
Ficino, Opera omnia 1706.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerd per naturam animae uegetalem, &subinde per coelestia proficiscitur, nominatur &fatum: quaecunque igitur fiunt fato, prouidentia fiunt, quamuis multa insuper faciat prouidentia, quae fati terminis non cludantur: quaecunque uidelicet, ad intellectualia pertinent, &quae similiter intellectuales ipsae substantiae faciunt. Non aliter uerò dependet fatum à prouidentia, quam à lumine calor. Vbi quae facit calor facit &lumen, neque uicissim. Mirabiles enim latent in lumine, quae non sunt in calore uirtutes, similiter spiritus dependet ab anima, nihil absque anima faciens, aliquid sine spiritu faciente Hactenus communia rerum actionumque principia posuit prouidentiam atque fatum. Propria uerò motio num principia sunt efficaces ubique naturae: praesertim rationalis anima non informis tantum, non determinata prorsus ad unum, sed multiformis, &ad diuersa seipsam consultando deriuans. Quicquid igitur uenit ex fato propriè pariterque ex prouidentia uenit, quod autem ex rationali naturali fit pro priè, non fit ex prouidentia propriè, quamuis quodam influxu communi, quòd si consilium ad finem optimum electissima procedit uia, id sanè dum fit ab anima secundùm ordinem proficiscitur, quem &ipsa prouidentia seruat: alioqui neque à prouidentia fit, neque secundum primas prouidentiae regulas. &quomodocunque nofirae res fiant, neque prouidentiam latent, neque negliguntur ab ea, sed inferuntur ordini prouidentiae: perque ipsas prouidentiae regulas inhabitus, semper atque loco pro meritis congruo disponuntur. Recti quidem motus per primas obliqui uerò per secundas prouidentiae regulas dige runtur, non aliter, quam natura faciat in corpore uiuo, dum sanitatem custodit membris, perditamque alteratione restituit, humores quoque suis locis accommodans atque purgans. Quod autem nos praeuaricemur interdum ordinem prouidentiae, uel solum ex ignorantia nostra contingit propter negligentiam contingente, dum negligentius consultamus, uel etiam ex procliuitate sensus, atque naturae oblectamentis externis nimium concedentis. Tametsi quae nobis offeruntur extrinsecus, non tam pro natura sua, quam pro qualitate nostra nos mouent, ueruntamen ex occursu saepe certi hominis ad hominem certum, siue rem quampiam nouum aliquid occultumque contingit, uel in utroque, uel alterutro saltem ob causam nobis ignotam, prouidentię notam, siue id accidat ex nostris, ubique proprie tatibus foras etiam emicantibus suoque confluxu proprietatem tertiam generantibus, siue nostrorum potestate daemonum, siue stellarum influxibus in nobis, &ex nobis aliter, atque aliter confluen tibus, quod mirabiliter feliciterque ex Socrate contigisse multis Plato in Theage testatur.