Latin
1707.1 to 1707.4
Ficino, Opera omnia 1707.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. Eque uerò audiendi sunt, qui cauillantur: si est prouidentia, ergo non est malum, sin uerò maI. Vlum est, non est igitur prouidentia: imò ex hoc ipso quòd optimum ipsum agit. prouidendo, &agendo prouidet, agit, curatque aliquid minus bonum. Gradatim uerò per bonum minus atque minus peruenitur in malum. Tolle malum, sustuleris prouidentiam. Prouidentiam uidere detideras? memento dotes, quae sunt inferioribus distributae, esse in superiore collectas. Sic Astronomi calorem humoremque per Martem seorsum Lunamque dispersum, agnoscunt in loue coniunctum. Mentem diuinam credis esse natura, &arte superiorem: nam &naturam illius instrumen tum esse non negas, &artem putas aemulam utriusque: Artem cognoscis intelligere quidem quae fabricat: quandoquidem facit intelligendo, sed extrinsecus fabricare: Naturam fateris agere quidem intus, sed absque propria intelligentia facere. Vtrumque igitur imperfectum esse depraehendis, unde redigere cogeris ad perfectum, quod &intelligendo fabricet intus, &intelligat similiter fabricando. Sic diuinam prouidentiam apprehendis, ubi in una re sunt coniuncta, quae in rebus sunt duabus, id est, natura &arte disiuncta, ubi in uno prorsus, eademque potentia colliguntur, quae in anima tua per duas potentias diuiduntur, per aliam quidem potentiam intelligis, atque disputas, per aliam interim corpus alis, singulaque in corpore generas &dispensas: quapropter neque generas, quae intelligis, neque uicissim intelligis, quę tu generas. Mentem uerò diuinam cogita eodem, prorsus actu, quo &quomodo intelligit, pariter generare, atque uicissim. Sicut lucere atque calere, quae per duas qualitates sunt in igne, sunt in Sole perunam, sic intelligere, atque generare in te dug sunt actus per geminas quoque uires, in Deo sunt unicus actus, cui subest, &intelligentia quaedam animae mundi artis instar, &uegetalis animae mundanae potentia loco naturae. His uerò subest mundi corpus sic animatum, ita rectum, ut corpus animalis &plantae: conspirant enim tria haec inuicem, diuina mens, anima mundi, natura, in quibus omnia mundana sic insunt, ut totum comprehendatur in quolibet. Horum igitur conspiratio radix mundani arboris nominatur, siue radiculis uigor perarborum totus ubique diffusus.