Latin
1708.5 to 1708.8
Ficino, Opera omnia 1708.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Daemones igitur shllae sant aerij caeli, cirinitus stellarum coelestium pro uiribus imitantes ab ortu ad occasum, atque uieißim, statutis ubique temporibus progredientes quoque regrediensesque, ac tum ad septentrionem uergentes, tum ad meridiem, tum etiam uelut in augem escendentes, tum iterum descendentes ordine certo: praesertim daemones super aerem turbulentum. Neque electione duntaxat in nos agunt, ut diximus: sed plurimum stellarum instar ipsa natura. radijsque suis, quamuls occultis tamen admodum efficacibus: quos quidem Magus, qui congregare sciuerit, poterit &uidere, caeterisque ninustrare, Sicut &Solis radij euestigio post occasum. qui per se minimè discernuntur, aliquando certis uaporibus congregati, statim sus ruboris, uel palloris forma uidentur: &stamma nonnunquam in meridie accensi procul in lino non cernitur, adhibitis uerò lignis apparet. Videtur itaque sacerdos Argyptius daemonis Plotinici ridios congregasse, atque (ut Porphyrius testis est) praesentium oculis ostendisse, siue colens daemones hoc corum munere turic impetrauerit; siue uaporem certum daemonibusque cognatum infuderit aeri, quo certò modo radij daemonis congregati patuerint. Sed qua namforma coniecit Magus Plotini daemonem isse supremum? quia uidelicet non difformi quoniam instar iridis fulgore uenit, sicut infimi solent daemones in aere mixto. Non pallore iterum, uel rubore, sicut medij nonnunquam consueuerunt: sed lumine puro penitus at clarißimo, quod aetheriorum coelestiumque daemonum dunt axit est proprium. Verum si Plotini daemon est altißimus, quomodo familiariter eum ducit? Quomodom Magus ille radios illius affingit? Quamuis potist daemon eminus quoque habitans iactu sensualium nadiorum, &aliquid uerborum more significatum pulsare, pulsandaque uidere spiritum hominis intimum, ac uidendo, quasi loquendo significate aliquid &afficere. Memento tamen à sumnis ad insima paßim extendi catenas: itaque à singulis stellis certos daemonum ordines stellarum pedissequos tertis uffici modis, atque similiter animas à daemonibus, à sutg ubique suas. Sunt ergo plures in qualibet sphaera, tam infram Lunam, quàm super Lunam: daemones Saturnij sub Saturno, louijque sub ioue, caeterique similiter. Atque inter Saturnios alij etiank eadem sphaera praestantiores alijs, similiterque louij: quemadmodum inter homines solet acci dere: Plotinum igitur, atque Socratem praestantißimus inter aerios ducit daemon, ductus uidelicet à quodam inter aethereos praestantißimo ducto similiterab aliquo inter coelestes daemones optimo. Socrates igitur atque Plotinus continuata serie mouentur à summo. Sed nunquid unusquisque tantùm in eadem sphaera mouetur ab unico? Forsitan non ab uno.