# Opera omnia 1708.9-11

Ficino, Opera omnia, 1708.9 to 1708.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1708.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1708.9

Quamuis enim daemon, quilibet altißimam imipleat regionem: uieoque etiam si non mutet locum, tamen multis in locis poßit oberrantem hominem obgeruare, atque more stellae ubique attingere radijs: tamen non est probabile, quando quispiam ab Oriente usque ad Ocadentalem plagim peregrinatur, daemonem natura longè praestantiorem, uelut addictum alicui paedagogum peregrinantis hominis uestigia sequi. Quid ergo? Aut si unicuius daemon sit, est ubique secundum lamblichum. itaque non cogitur mulare locum: aut si non est simulubique, non daemon tantùm unus, id est, numero unus, sed etiam unus specie unicuique praesidet. Sic solares daemones solari praesunt homini: qui quocunque iuerit, in solarium daemonum propriè uenit imperium, ipse inquam, & unusquisque solaris: similiterque uenerei paßim incidunt in uenereos. Sunt tamen inter solares daemones differentiae quaedam: nam dotes cunctae solis, quas & sol poßidet unus, in Solares daemones multos seorsum distribuuitur. Similes quoque sunt, & plures inter solares homines differentiae: adeò ut aliquis plebeus homo, quamuis quocunque pergit suos reperiat duces, id est, plebeos, alibi tamen reperit minus, alibi magis accommodatos: accommodatißimum uerò penitus, qui unicus est in regione certa nanciscitur. Hinc efficitur, ut alius sit fortinatior alibi, & in alio similiter opere: ubi uidelicet suus daemon potentior est, & in quo prae caeteris efficatior. Sequitur, insuper, ut qui ad certum opus singulariter nati sunt, plurima etiam super aetatem sine praeceptoribus, sine ministris excogitent mirabiliter atque prragant suis uidelicet instructi daemonibus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
