Latin
1709.1 to 1709.4
Ficino, Opera omnia 1709.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tum uerò praeter spem suam, &aliorum opinionem opportune incidam in tempora, in regiones, in personas, in materias, in instrumenta, in facultates: quibus ritè suppeditantibus, opus ipsum expleant naturaliter destinatum. Quorum sanè inter se diuersorum confluxum non naturalis causa, sed demonica ad unum connectit euentum, ad praecognitum sibi finem singula dirigens. Interea coelo ministrans pariter atque suppeditans, ministrans inquam media semper ad finem intelligentiae coelesti praecognitum: suppeditans insuper propriam efficaciam ad id peragendum, quod saepe non facit coelestis motio, sed significat. Vnde nonnunquam Astrologus ex certa dispositione coelestium, uelut ex signa praenuntiabit, quae certus daemon dispo suioni accommodatus eiusmodi agitur, utcunque id nobis, &utcunque possamus nos efficimus. Postquam uidelicet è multis annis ille coelestium aspectus cuanuit, etiam si non reuertatur ad idem: ex quo apparet illum nostra potius significasse, quam facere. Sed iam ad Plotini uerba pergamus. Quomodo intellectus producit animam, anima naturam, natura materiam. Cap. Orpora omnia semper aliquid agunt, &agendo foras nonnihil emittunt; simplicia, quidem absque intima mutatione sui. Cum enim uniformia sint. parsque teneat partem, nihilque intus habeant alienum, meritò nihil effluit substantiae foras. Sic ignis calorem praestat &lucem non diminutus, similiter aqua, frigus, qualitatemque praestando, generant si binde subitantiam: composita uerò contrariatatione uapores quodam detrimento sui foras emit tunt. Multò magis intellectus, &anima aliquid semper ex se propagant: intellectus animam, anima uitam sensualem atque uegetalem, quam possumus appellare naturam. Sed intellectus quidem simplicis more corporis procreat animam non mutatus. anima uerò corporis instar compositi producit mutata naturam. Omnino uerò intellectus, &anima, &natura substantiam primò generant: deinde in substantia qualitatem. Hoc enim excellentioris agentis est proprium, primò generare substantiam, deinde illam conuersam ad genitorem, tanquam intuendo miris afficere mondis. Sed quónam pacto anima naturam mota producit? non quidem mota discursu. Non enim accidentmli suo suum gignit essentiale sed ipsa intus alteritate regnante ex intellectuali potestate sui in sensualem &naturalem definit facultatem longè ab intellectu diuersam.