# Opera omnia 1709

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1709
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1709

Cap. II. Vid ipse Plotinus quondam transinigratione animae senserit, nisi fortè porticus situt Plaro, legentibus eius scripta declarant. nos autem optamus eum, quod & plerunque philosophisolent diligentius meditarum, si modo id senserit in hunc saltem modum mutauisse senimm. quam non tam rationis necessitare, quàm consuetudine gentis & saeculi subijsse uiderur. Quanquam hominis anima quodammodo in seipsa mutetur nunquam tamen ultra certos humancici terminos transmutatur, quod & lamblicho placuisse uidetur dicenti, animam in qualibetiram mutatione suam speciem conseruare: quandoquidem eius motus exordium habet ab ipsa, & agitur intra seipsam: Quae quidem ubi dicitur esse omnia, intelligenda est esse omnia non quolibet modo, sed suo, id est, speciei propriae proprio. Noli itaque dicere, anima si est omnia per potentiam natura lem, ergo quandoque sit oimnia? Nunquam enim anima ipsa sit forma corporea, siue corpus quia uidelicet anima, non est quomodolibet eiusmodi forma, uel corpus, sed proprie secundum ipsum uitae modum. Ita neque fit bestia, quoniam anima non est simpliciter animal, sed modo duntaxat huma no. Praeterea cum uideamus certos effectus non ex quibus libet causis, sed certis oriri: calida ex calentibus, uuas ex uite, ex leone leonem: ideoque uicissim certas rerum species non quibus libet effe. ctus procrrarem. sed proprios: nimirum. neque ex natura hominis genitali, quae certa quaedam est ab initio species & humana, bouem aliquando fieri sperare debemus, nisi forsan ipsa natura speciem perXXX se alise lliquando muret, atque ex humana fiat quandoque bouina, quod quidem effici nequit. Cum enim per se mobilis & sempiterna dicatur, nunquam transmutatur ab alio, sed neque etiam sponte speciem deseret propriam: quandoquidem hanc sibi singula semper conseruare nituntur. Iam uerò ob hoc ipsum, quod gentilis ipsa humana natura non potest esse bouina, contingit ut nec homo bouem, nebos procreet hominem. Longius enim distat a natura, quàm effectus naturae huius ab illa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
