# Opera omnia 1711.1-4

Ficino, Opera omnia, 1711.1 to 1711.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1711.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1711.1

Oportunius enim in aerio corpori purgari, aptiusque ad supera reuo cari: semper autem ad corpus habitumque uitae redire simillimum, siue apud nos, siue supra nos reuoluntur, donec redeat prorsus ad idem, non enim quodlibet ad quodlibet proficiscitur Interea ue rò in terris quidem dormitare, nec facilè superiora recolere, sed supra terram euigilare, pristinumque sui statum animaduertere: ut per omnia secula, quasi uitae unius aetates rationalis animi persona sit eadem. Haec equidem coniecto forsan sensisse Timaeum, quae mihi inter Platonicorum opiniones probabiliora uidentur. Secundo uerò loco probarem inter Platonica, quae in superioribus adduce bam, animam scilicet humanam, de homine terreno in terrenum transmitti rectius, quàm in bestiam: quod nonnulli tradunt tandem Porphyrio placuisse: tametsi ex hac opinione uerisimile est in aerio etiam corpore inter terrenas uitas degere uitam. Proculus praeterea unà cum communi Platonico rum schola negat intellectualem animam ferino corpori admodum alieno sic accommodari posse, ut ei quandoque in uita communicet. Communicare uerò cum brutis aliquando putant. in quadam similitudine uitae, idque sensisse Platonem. Mitto nunc utrum ex hac ipsa sententia dicendum sit nec ne, animam similem brutis effectam, ad tempus gratiae poenae inter illa uersari: atque etiam per talem imaginationem suam, imaginationibus talium bestiarum ita forsan insinuari, sicut plerique tradunt inferiores daemones corpora ingredientes humana imaginationibus se nostris inserere, easque moue re. Fermè sicut Auerois intellectum tradidit animabus infusum, siue aliter se res habeat. Nam ubi, Daniel propheta tradit Babyloniae Regem ob grauissima scelera, inter boues diuinitùs fuisse translatum, donec purgatus respiceret interpretantur Hebraei imaginationem Regis illius diuinitus fuisse peruersam, usque aded, ut houem se factum opinaretur, grauiterque doleret: quemadmodum solet Magus, uel atra bilis efficere. Quid? si talis quoque apud Platonem est transitus animarum? Talis & apud Timaeum? cuius sententiam cum modo exponerem, ambiguus exponebam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
