# Opera omnia 1712.10

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1712.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1712.10

Est enim homo terrenus, est aerius, est & coelestis, est insupersolaris & Marrius: ubique autem homo est ipsa rationalis anima, corpus cer tò modo uiuificans: in coelo quidem coeleste tantum, in aere aerium per coeleste, in terra per utrunque terrenum Tandem uerd certa posi secula per quandam, tum contemplationis remissionem, tum generationis intentionem animam, deinceps per eosdem gradus daemonum, aeriorumque hominum relabi postremò ad terrenum hominem descendere fortè Timaeus existimabit: ac post hominis obitum non in bestias animam hanc pręcipitari animae mundanae germanam, compotemque coelestium: neque mox rursus in hominem aequè terrenum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
