Latin
1712.5 to 1712.9
Ficino, Opera omnia 1712.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Qui uerò puniendis omnem admittit rationis actum, curas immensas &innumera biles adimit: qui tollit sensum aufert cum sensu dolorem. Animas uerò purgari memento non solum in terrenis corporibus, sed aerijs: quam punitionem in Theologia planius aperuimus. Proinde neque te mouent quod inquit Plato: animam omnem totius inanimati curam habere: non enim inde sequitur quamliber animam quibus libet insinuari corporibus, quod &Plato fieri posse negabit. Pfectò si rationalis anima non solum terrenum corpus regit &mouet, sed aërium etiam &coelestersi in uperioribus quandoque uiuit sedibus: si uaria gerit munera, similia quoque coelestium prouiden tiae: ita satis inanimati totius curam habere uidetur, uariasque intra se induere species, propriam non mutando naturam, sed aliorum sibi similitudines uendicando, si modò essentia fuerit sempiterna. Meritò gitur Timęus Locrus negat animas humanas in bestias penetransire: negat etiam ex homine mox in hominem transmigrare: utpote qui in corporibus aerijs putat eas interea uiuere, atque ita animi uexatione purgari. Cruciatus uerò sensibiles, siue in corpore uiuente fiant, siue in aqua, uelsgne dicit esse confictos, ut terreantur illi, qui ad uirtutem persuasionibus non ducuntur. Nempe sic affecti homines spiritalia etiam supplicia non intelligunt, scilicet moerorem animi agnoscentis se summo bono priuatam angustiamque imaginationis comitantis, runc ipsam animi poenitentiam, quam do in aerio corpore uitae huius peccatluuntur. Has utique poenas Timaeus ipse reseruari peccantibus no negabit. Putat enim animas nostras esse inter se differentes &immortales. Pythagoricus enim est, &à Platone summopere cultus Ait quinetiam Deum nostras animas ex eisdem uiribus rationibusque, atque mundi animam absoluisse, atque alias ab alijs stellis demisisse sub lunam, rursum naturam animae supremam ex identitate constare. Oportet igitur ex Timaei sententia dicere, hominis animam, quae peccando in rationem peruersam imaginationemque uehementiorem prolapsa est, post obitum mox in aerio corpore, quod nunc etiam possidet, eadem ipsa cogitationis peruersirate uehementiaque torqueri inter infimos daemones, similibus animam stimulis subpungentes, quousque tantae angustiae causam recognoscens fuisse auersionem ipsam ab intellectu, paulatim reuertatur ad ipsum: quod tunc per pauciora distracta planius, quàm nunc animaduertere potest, atque ita gradatim in sublimiorum daemonum ordinem eleuetur, &ad ipsas denique stellas unà cum coelesti corpore, quod possidet ab initio unaquaeque ad illam, uel cuius ordinem à principio sortita est, uel cui reddit uiuem do se similem. ubique uerò proprietatem conseruat humanam.