# Opera omnia 1712

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1712
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1712

Anima nostra altentione regit corpus & sentit: anima mundi sine attentione Roculus quidem animam per esse suum, quod est uiuere, atque est sempiternum, semper uiuisi care corpus ait coeleste saltem animae cognatissimum: Plotinus autem putat animam ab hoc etiAam actu aliquando cessaturam: quod & hic, & alibi saepe declarat. Idque tum denique fieri, quando rationalis ipsa potentia unà cum imaginatione ad intelligentiam tota conuertitur. Nam & saepe ni mia speculationis intentio remittit in nobis naturae genitalis affectum, atque uicissim: quod mundi animae non contingit: siquidem potestas eius est naturaliter amplior, & admodum efficatior, corpusque nacta est obediens penitus, & in tuto locatum. Quòd tam facile fit ex anima uita uiuens, quam facile praesentia ignis aer ignitur. Pertinere uerò forsan uidetur ad prouidentiam compensare quandoque animam summa quadam quiete tandiu apud nos fatigatam. Concedatur hoc Plotino, dum modo & illud ipse concedat, animam quae tantum eleuari possit super materiam, totumque supergredi coelum, & animae coelestis officium, nunquam ad brutum coerceri, uel arborem: sed cum in anima mundi nulla sit intentio circa corpus, nunquid ibi ullus est sensus? Est certè, sed nihil sentit externum. Sunt enim in ipsa quae sentit, neque sentiendo distrahitur. Sensus enim illine unicus est & intimus, neque sentire se sentit. Nihil enim alieni accidit, nihil noui. Omnino uerò sentiri ab anima ne cesse est corpus coniunctissimum animae prorsusque cognatum. Sed sicut alere, ita sentire corpus suum, non habet animaduersionem huius actionis adiunctam. Quomodo animae uariae uarios daemones sortiantur, quomodo eos mutent, quomodo cum eis in genera

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
