# Opera omnia 1713.1-2-3

Ficino, Opera omnia, 1713.1 to 1713.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.1-2

At si quando intellectus qui separatiores sunt, quàm animę actionesque proprias absque corporeis peragunt instrumentis probaturi simus inter se differe, non ad corporum actionumque eiusmodi uarietatem confugiemus, sed ad diuersas potius intelligentiae species mo dosque intelligendi admodum discrepantes, intellectionesque & habitus in eodem tempore inter se repu gnantes, quae unico simul intellectui esse non possint. Sicut enim in primo intellectu differentiam inter multas notiones eius non aliter assignamus, quam ex formalium intus proprietatum diuersitate, sic assignaturi intellectuum aliorum inter se differentias, eas ex intimis proprietatibus afferemus. Decet enim multas esse mentium, & intelligentiae species, si tam diues est natura corporum mentibus longè decerior, ut multae sunt species metallorum, plures plantarum, plurimae animalium, unde appareat, & daemonum mentium qualescunque sint, esse complurimas. Quinetiam animae ipsius naturam, quae indiuisibilis substantia est, perpetuoque in seipsa subsistens, non decet ita in plures animas distribuere, iterumque plures in unam quandoque confundere, sicut aquam multam partimur in, easque rursus confundimus in eandem. Neque debemus iterum sic unam in plures animam deriuare, sicut lumen à Sole unum in plura domicilia per fenestras quodammodo distribuimus, paulò pòst in idem penitus resoluendum. Lumen.n.uisibile accidentis more dependet omnino, nec propriam retinet subsistentiam. Longè uerò diuersum est ab hoc luminis intelligibilis intellectualisque genus, non accidens quidem, sed substantia prorsus absolutissima. Ideoque si differentes inter se gradus habet, eos non extrinsecus accipit, sicut accidentales formae, sed intrinsecus, proque differentibus proprietatib eius multas admittit cut ita dixerim, subsistentias, easque specie distinctas in eodem genere seruat confusionis expertes. In hoc sanè intellectualis substantialisque luminis genere rationales animas collocabis: Et quomodo differant inter se cognosces, neque unquam con fundantur in unam uiliorum more liquorum: Cognosces necesse tales ad mundi uitam, qualia sunt uestigia quaedam uitae in animalibus ex planta nascentibus: siquidem & uitam uniuersi actione percurrunt, affectuque transcendunt: neque finges eas nihilo ab anima mundi differre, quasi sint quaedam propagines eius per mundi corpus: nec aliter anima mea à tua differat, quam quia differunt inter se corpora, per qua facta fuerit, propagatio: nec aiiter utraque differat ab anima mundi, quam quia illa quidem sit radix planta ue prima: hae uerò sint ex illa propagines. Sic.n.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
