Latin
1713.4 to 1713.7
Ficino, Opera omnia 1713.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
intellectualis ipsa Socratis anima post obitum in mundi animam cut fingitur) resoluenda, dum propriam perdiderit existentiam, esse omnino desines quam accesserit ad esse perfectum. Quod quidem intellectualis natura non patitur: non externis ad distinctionem suam terminis indigens, ut liquores, atque lumen, sed uelut exactior, intimis in species suas, &existentias ter minis distributa. Probatum satis in Theologia fuerit, rationalem animam quatenus intellectualis est, tantò perfectius se habere, quantò longius seipsam à corpore separauerit: perfectius inquam se habere ad propriam sui substantiam peculiaremque proprietatem. Cum uerò summopere à corpore separetur in obitu, tunc sanè necesse est propriam huius animae substantiam esse perfectam: unde fingere liceat nemini, mentes singulas in unam quandoque confundi, subitoque disperdi. In Cap. I1II Intellectuales animae non per accidentalia, sed per essentialia propria inter se distinguuntur: &quomodo multae animae dicuntur esse una, atque ab una Vm enim primus intellectus, &essentia prima sit idem, meritò intellectus omnes sunt essen tiae uerae, ideoque ueris inter se differentijs distributae, id est, non per accidens, nec terminus acceptis extrinsecus, ut diuisae continui partes, &ipsae inter se moles, &plurimum materiales for mę, sed pro dignitate essentiarum suarum in se subsistentium, proprijs intimisque differentijs &terminis di stinguuntur. Verius. n. distinguitur hoc ab illo, si discrepet proprietate formali, quam si materiali diuisione, uel accidente, uel loco. Quilibet igitur intellectus essentiam suam &esse possidet in sua quadam intima prorsus identitate, &(ut ita loquar) alteritate. Identitate inquam prout est simplicissima for ma, à sua simplicitate nunquam cadens: alteritate rursum, prout eiusmodi forma per seipsam talem uelut per suam proprieratem à re qualibet alia, &à quolibet alio distinguitur intellectu. Quòd si primò &per se distinguitur, permanet semper procul à confusione discretus. Cogita in mente diuina magnam animam, id est, id eam animarum intellectualium generalem, in qua conceptae sint &species animarum, &illa idea quidam intellectus est ibi, &hae species ibi quidam sunt intellectus. Distinguuntur autem illic inter se ideales intellectus eiusmodi, non quidem existentijs differentib. (unica. n. hactenus substantia est) sed ratione quadam &proprietate formali. Essentiales autem eiusmodi proprietates si cogitantur extra prodire, distinguuntur subitò magis, distinguuntur igitur existentijs. Adeò. n.