# Opera omnia 1713.4-7

Ficino, Opera omnia, 1713.4 to 1713.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.4

intellectualis ipsa Socratis anima post obitum in mundi animam cut fingitur) resoluenda, dum propriam perdiderit existentiam, esse omnino desines quam accesserit ad esse perfectum. Quod quidem intellectualis natura non patitur: non externis ad distinctionem suam terminis indigens, ut liquores, atque lumen, sed uelut exactior, intimis in species suas, & existentias ter minis distributa. Probatum satis in Theologia fuerit, rationalem animam quatenus intellectualis est, tantò perfectius se habere, quantò longius seipsam à corpore separauerit: perfectius inquam se habere ad propriam sui substantiam peculiaremque proprietatem. Cum uerò summopere à corpore separetur in obitu, tunc sanè necesse est propriam huius animae substantiam esse perfectam: unde fingere liceat nemini, mentes singulas in unam quandoque confundi, subitoque disperdi. In Cap. I1II Intellectuales animae non per accidentalia, sed per essentialia propria inter se distinguuntur: & quomodo multae animae dicuntur esse una, atque ab una Vm enim primus intellectus, & essentia prima sit idem, meritò intellectus omnes sunt essen tiae uerae, ideoque ueris inter se differentijs distributae, id est, non per accidens, nec terminus acceptis extrinsecus, ut diuisae continui partes, & ipsae inter se moles, & plurimum materiales for mę, sed pro dignitate essentiarum suarum in se subsistentium, proprijs intimisque differentijs & terminis di stinguuntur. Verius.n.distinguitur hoc ab illo, si discrepet proprietate formali, quam si materiali diuisione, uel accidente, uel loco. Quilibet igitur intellectus essentiam suam & esse possidet in sua quadam intima prorsus identitate, & (ut ita loquar) alteritate. Identitate inquam prout est simplicissima for ma, à sua simplicitate nunquam cadens: alteritate rursum, prout eiusmodi forma per seipsam talem uelut per suam proprieratem à re qualibet alia, & à quolibet alio distinguitur intellectu. Quòd si primò & per se distinguitur, permanet semper procul à confusione discretus. Cogita in mente diuina magnam animam, id est, id eam animarum intellectualium generalem, in qua conceptae sint & species animarum, & illa idea quidam intellectus est ibi, & hae species ibi quidam sunt intellectus. Distinguuntur autem illic inter se ideales intellectus eiusmodi, non quidem existentijs differentib. (unica.n.hactenus substantia est) sed ratione quadam & proprietate formali. Essentiales autem eiusmodi proprietates si cogitantur extra prodire, distinguuntur subitò magis, distinguuntur igitur existentijs. Adeò. n.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
