# Opera omnia 1713

Ficino, Opera omnia, IN LIBRVM DE AMORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1713
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1713

IN LIBRVM DE AMORE. COMMENT. Omnia potentia tum cognoscendi, tum generandi respuit turpe, nititur ad pulchrum: quoniam omnis ex prima pulchritudine proficiscitur atque mouetur Cap. I. Rbitror equidem, Magnanime Laurenti, te non longam de amore disputationem à Marsilio ruo nunc exacturum: tum quia multa de hoc in simposio disputauimus, tum maximè quoniam ut plurima de amore diuinitus inuenisti, elegantibusque carminib. cecinisti. Ergo summa sequar fastigia rerum. Omnis potestas animę, siue rationalis, ideo amore perpetuo nititur ad pulchrum attingendum atque generandum, quoniam potestas eiusmodi ab ipsa pulchritudine proficiscitur: ideoque in seipsa retinet formam pulchritudinis insitam, perpetuumque ad ipsam, uelut ad finem amoris instinctum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
