# Opera omnia 1714-3

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1714-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1714-3

Cap. III. Confirmatio superiorum VIgaudia mulier saepe ob miram imaginationis affectusque uellementiam naturali quadam foetum afficit, qualitate, ob hoc ipsum, quia sit matri connexus: si rursum motio similis animi in pro prio corpore subitas exprimit qualitates: quid mirum ex uehementia simili substantiale aliquid in ipsamet anima nascit praesertim in ipsa intellectuali anima, ubi actio uehementiaque, & affectio non aduentitia est, non mobilis, sed naturalis penitus atque firma. Et ipse qui uidet gaudetque & appetit efficacissimus est, & obiectum eius est potentissimum, influitque potenter. Confirmantur haec ex eo quòd si ubique accidentalia rediguntur ad quaedam substantialia proportione quadam congruentia sibi, ne cesse est, & amores qui passiones quaedam aduentitiae sunt, ad substantiales amores ritè inferri. Post haec notabis iterum duas mundum habere animas oportere, alteram quodammodo separatam, quae cor pori praesit uelut artifex, alteram uerò coniunctam, quae illinc insit corpori, uelut forma. Separatam quidem oportet adesse, tum quia talis quaedam ex intellectu puro proximè micat, tum quia mixtus artifex non absolutem imperat artificio. Oportet insuper animam mundo inesse coniunctam, tum quoniam anima prima foecunda est, ad hanc ex se generandam, tum quoniam oporter mundum esse conpositum perfectissimum. Itaque necesse est habere formam suae materię perfectissimam, id est, uiuentem atque sensualem. Non fit autem unum in mundo, ex intellectuali anima propriè atque materia (ut ualt Plotinus) quoniam intelligentia per actionem, affectumque in oppositum materiae tendit, sicut neque fleri unum putat in nobis: siquidem nec in nobis intellectualis anima communicat cum corpore in pas sionibus corpori proprijs, neque corpus cum anima tali in actionibus ad eiusmodi animam proprie pertinentibus: Licet tamen dicere intellectualem animam tum in mundo esse mundanam, tum in no bis humanam: atquam ex ea simul, & animali unum ideo confici, quoniam ex illius influxu simul atque materia fit unum anima sensuale, cui & illa semper inspirat uitam, absque continuò illius spiritu perituram. Has utique geminas in mundo animas, iterum geminas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
