# Opera omnia 1715.1-2-3

Ficino, Opera omnia, 1715.1 to 1715.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.1-2

Differre denique putant, quòd quamuis quaelibet rationalis anima sit uniuersum, potest tamen libero quodam motu aliter atque aliter afficere, prout alia se uertit ad uitam contemplatiuam, alia ad actiuam, alia ad uoluptuosam. Et quae ad contemplandum se conferunt aliae hanc formam contem plationis eligunt, aliae prae caeteris illam, & quam eligerunt, mox induunt quasi naturam. Quanquam uerò anima quaeuis est omnia, eiusmodi tamen quasi paritas, non efficit animas inter se sine ullo discrimine pares. Est enim in mente prima communis idealisque animarum ratio, non indiuidualis quidem duntaxat, sed admodum generalis, uarios inter se possidens animarum idealium gradus. quorum numerum sequitur pars numerus animarum, & similis ordo. Et quemadmodum in mente diuina haec quidem idea est aliter omnia, & aliter illa: sic anima haec omnia aliter est, quam illa, & aliter suo utitur uniuerso. Rationi praeterea consentaneum est, composita ex quatuor elementis posse in elementa pura resolui: ac si elementa deteriora nequeant, omnino seorsum à praestantioribus esse, saltem alicu bi praestantiora seorsum à deterioribus in sua puritate consistere: similiter compositum ex materia formaque tanquam geminis elementis, resolui quodammodo in materiam puram, & omnino redigi ad formam aliquam per se puram, quae per se, & in se consistat absque materia, quamuis materia nequeat procul ab omni forma consistere. Sicut elementum (ut dixi) formale à materiali procul existit, quamuis è con uerso non accidat, in genere formarum eiusmodi intellectuales animae numerantur. Eiusmodi quidem forma est essentia simplex, esse suum per se possidens in seipsa, in qua & esse suum idem est, atque essentialis unitas eius. Contrà uerò compositorum essentia sese habet: nempe in hac aliud est essentia simul atque esse quae consistunt in multitudine, quam unitas, quae prout est unitas, multitudinem non admittit, atque esse ibi sequitur unionem, quam unitas antecedit. Quorsum haec?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
