# Opera omnia 1715

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715

Veneres esse memento, quas gemini similes comitentur amore. Memento quinetiam amorem in secunda hac mundi anima, non tantum per uim genitalem generare totam in mundi materia pulchritudinem, sed etiam per efficacem ima ginandi potentiam, tum diuinam suscipere formam, tum ad eandem & mundum, & quae sunt in mum do pro uiribus prouocare Duo amores cuilibet animae naturaliter insiti, quasi duo sunt daemones.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
