Latin
1717.5 to 1717.8
Ficino, Opera omnia 1717.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Est quidem in anima hoc ipsum scilicet adhibere seipsam, &expedire uim suam circa illa, ad quae habet essentiam consentaneam &naturaliter aptam: recordari quoque simiter, est expeditissimè hoc ipsum efficere. Nulla igitur potentia cognoscendi per nouas formatur imagines, sed intellectus quidem actu semper est illa ipsa, quae cognoscit: ratio urrò &phantasia ex eo statu in quo sunt secundùm potentiam illa, quae ab ipsis excogitanda sunt, actu quandoque fiunt illa, quae secundum actum in intellectu sunt semper. Sensus exterior percipit sentienda, non accipit. Vegetatiua nutrit, mouetque, neque nutritur interea uel mouetur. Haec omnia confirmat Porphyrius, ostendens quando anima dicitur pati, hanc ipsam passionem non esse alterationem ullam in na tura, uel aliqua qualitate, sed accommodationem quandam &affectionem animae ad rem hanc, aut illam, esseque id aliquam actionem animae circa externa, sed angustam, quando scilicet suae potentiae affectusque amplitudinem ipsamet contrahit ad angustum. Concluditque Porphyrius, omnes animae, quę dicuntur motus, non esse propriè motus in anima, sed in corpore: &in anima quidem esse actiones, in corpore uerò eosdem fieri passiones. Addit, actus uegetationis &sensus atque memoriae non imaginales esse, sed ita quodammodo naturales, ut calefacere, illuminare, lucere eadem Plotinus existimat Notabis interea uirtutem communiter in anima duplicem: alteram quidem uelut priuatam, scilicet alicui partium animae propriam: haec autem est, ut quaelibet ritè suum officium peragat: alteram uerò quasi publicam, scilicet, ut cunctae partes inuicem ritè concinant, à mente regatur ratio, huic irrationales subinde uires obtemperent, inter quas concupiscentia subsit audaciae. Neutra uirtus est uelut qualitas animae impressa sicut subiecto, similiter neque uitium, sed est potius uelut motus, &actus, horumque uacatio. Si qua uerò in nobis est qualitas, uel aliunde impressa per modum naturae imaginisue, uel actionibus acquisita, eiusmodi quidem non est in anima, sed in corpore potius, sic propriè, aut sic affectio, in quo &formationes passionesque fiunt, dum anima uegetat, sentit, affici tur, atque iudicat.