# Opera omnia 1719.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 1719.1 to 1719.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.1-2

ANima non propriè inest, sed adest corpori: non tamen ut gubernator naui, uel uirtus gubernatoria infusa gubernaculo. In Cap. XXII. Nima adest corpori separabiliter, sicut lumen aëri. Corpus est in anima, sicut aër in lumine. Mens A& ratio non adsunt corpori, quia cum eo non communicent in agendo. Sensus & uegetalis poten tia adsunt, quia & haec per corpus agunt, & corpus indiget eis, neque tamen à corpore sustinentur. In Cap XXIII. Vaelibet uis animae est in qualibet parte corporis tota, sicut anima. Sed dicitur ibi agere, ubi sibi seruit instrumentum, & ibi principaliter, ubi instrumentum habet principium. Sic ergo sentiendi mouendique actus attribuitur capiti, unde uidelicet deriuantur nerui, instrumenta, e & motus: sic iracundiae actus circa cor, ubi instrumentum eius, scilicet sanguis igneus: sic nutrito circa iecur, ubi sanguis aerius est instrumentum eius. Actus uerò rationis, & si non habet communionem cum corpore, attribuitur quodammodo capiti, quoniam imaginationis actus est rationi propinquus eiusque fis particeps In Cap XXIIII. Nima quia est substantia incorporea, in se existens non determinatur ad alíquem locum, nisi per Ainclinationem & actionem circa illum. Soluta igitur è corpore terreno, si nullam retinet inclinatio nem eiusmodi, nusquam terrarum est, & ubique, nisi fortè sit in sphaera superiore per inclinatio. nem ad illam, sin autem inclinationem adhuc retinet ad terrena, circa haec reuoluitur cum corpore spiritali, in quo & corporea patitur. Praeterea sicut apud Astrologos nonnulli farum suum etiam nolen tes implent, dum ignari aliquid eligunt, per quod incidunt clam in fatum, sic omnes animae diuinam implent in se legem, eligendo aliquid, ex quo latentem incidunt legis diuinae sententiam. In Cap. XXV. IN intellectu non est reminiscentia, quia nihil noui illic accidit, uel extrinsecus, uel intrinsecus, quod conseruandum sit atque recolendum, Nec ulla de potentia in actum ibi fit commutatio, sed recordationis officium ad animam pertinet. In Cap. XXVI ANimal est unum quiddam, non unum dico factum ex transmutatione ambarum partium in aliquid terItium, sed ex transmutatione corporis in formam actumque animalem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
