# Opera omnia 1719.5-2-7

Ficino, Opera omnia, 1719.5 to 1719.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.5-2

Ad hoc unum commune perti net effectus sentiendi fermè ficut & uegetandi. Sed effectus memoriae. id est, conseruandi & reco lendi ad animam propriè pertinet stabilem, non ad corpus instabile, quod est obliuionis occasio: nam & multa per memoriam seruantur, & suggeruntur, quae nunquam cum corpore sunt percepta. In Cap. XXVII. OPinio quasi poetica esse geminas in homine animas per substantiam inter se differentes, Rationa lem quidem ab ipso mundi opifice, irrationalem, uerò à mundi uita, In Cap. XXVIII. Otentia sensitiua aliud quiddam est, quàm potentia concupiscendijuel irascendi, atque haec utraque excitatur à sensu, & ex frequenti incitamento acquirit inclinationem propensiorem, quae tamen non est memoria. Memoria enim ad sensum pertinet atque rationem. In Cap. XXIX. QVando in sensu memoriam ponimus, hanc in sensu interiore, id est, smaginatione locamus. Haec Qenim absentia repetit & conseruat, & ubi haec potentior est: memoria est etiam ualidior, pręset tim si corporis qualitas & meditatio conducat ad idem. In Cap. XXX. Vnt in nobis imaginationes geminae, una in uita irrationali. altera in anima rationali, atque illa est Osummum sensuum, haec infimum cogitationum. Suntque contiguae, & ad utraque pertinet animad. uersio. Sicut ergo saepe nonnulla uidemus, nec ramen animaduertimus nos uidere, nisi huc imaginatio sensualis intendat, & nisi hanc uisio ipsa resultet: ita nec intelligere, neque cogitare nos animad uertimus, nisi actiones eiusmodi quoquo modo attingant imaginationem sibi continuam, & in ea quasi resulent. Ad hanc quoque imaginationem perueniunt, & sensuum, & imaginationis inferio, ris actus, atque in hac ipsa rationalis memoria collocatur. ZZ2 4 in Cap.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
