# Opera omnia 172.1-4

Ficino, Opera omnia, 172.1 to 172.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/172.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/172.1

& ipsa tenue atque agile corpus est, quòd animi celeritas indicat. Quare si corpus animalis partiaris in membra, sicut frustra omnia corporis corpora sunt, ita corpuS scula illa, quę in membris sectis supersunt, sunt animae, praesertim cum anima uni us sit tota naturae, ut diuersa coniungat. Viuent igitur, mouebuntur & sentient ad tempus brachia & crura à corpore separata, & anima quae in reliquo restat corpore, quae saepe brachijs & cruribus amputatis uiuit decennium, multò erit minor, quàm anteà, ideo pusillanimis erit, hebes, obliuiosa Imò etiam sic argumentemur. Si anima corpus est, ma nifesti huius corporis magnitudinem quantitatem penitus aequans, crescente ipso crescet, decrescente decrescet. In uasto corpore magnificentior erit & diuinior animus. Atque in eodem homine quando adolescente corpore adolescet & anima, oportebit ut per adiun ctionem corporis sibi similis adolescat. Alimentum huiusmodi uiuit ne in se antequam ab and ma capiatur, an non? Si non uiuit, quonam pacto uitam animae praestat, & auget, quod & uita caret, & antequam uitam animae mutuet, oportet ipsum uitam ab anima mutuari? Si uiuit, iam habet animam. Noue igitur quotidie animae à nobis hauriuntur ad nostrae huius animae nutrimentum. Transit autem semper alimonia in eius naturam quod aliter. Itaque multae quotidie animae à natura perdentur, ut una seruetur anima, quod bonitas naturae non patitur. Imò uerò neque prior anima nostra seruabitur, si substantia sua assiduè subterfugiat, unde nouas animas eogatur sibi semper adsciscere, per quas anima iugiter innouetur. Verùm quonam pacto recens anima cum priore consentit? Quomodo si continuè effluit aliquid ab anima nostra, & influit in animam alimentum, sicut fieri in carne uidemus, manet uoluntas eadem in plerisque semper. Idem mos, opinio eadem & scientia, perpetuaque eiusdem rei memoraria? Quomodo post decennium agno scimus illa statim uisa, quae ante decennium uideramus, nisi earundem rerum nobis acceptae quondam incolumes adhuc seruentur imagines? Quis eas seruat nisi idem qui acceperat & iudicauerat animus? Quo pacto seruat, si non seruatur? Qua ratione non stante animo stabunt imagines & scientiae? Neque dicat quisquam stare diu animum, si corpus fuerit. Quod enim corpus sub coelo manere in eode statu potest diu, coelo ipso tam celeriter percurrente? Proindesi corpus aliquod tale sit, ut maneat aliquantum, corpora tamen subtilia & agilia minimè omnium permanebunt. Anima uero si corpus sit, tenuissimum sit oportet, ut uisceribus suffusa facilimè cuncta uiuificet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
